Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.13 Excommunicamus itaque
tit. De haereticis · 31 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Excommunicamus itaque et · alleged in the gloss as de haeret., excommunicamus itaque — 51× per the register · find the allegations →
Superius
Supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter; et supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus.
Damnati
Scilicet de haeresi.
Potestatibus
Sic infra, de verb. sign., novimus. Tamen si voluerint redire in perpetuum carcarem teneantur, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus.
Relinquantur
Qualiter hoc intelligitur, dicitur supra, de haeret., ad abolendam. Ber.
Degradatis
Infra, de haeret., sicut in uno; et infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus.
Confiscentur
De hoc dictum est supra, de haeret., vergentis.
Stipendia
Si plura stipendia habuerint, inter ecclesias dividantur pro rata, supra, de testamen., relatum est 2.
Suspicione
Id est, praesumptione. Et nota quod sola suspicio sive praesumptio purgationem inducit, quod si non fiat, punitur, ut hic patet, arg. supra, de cohab. cler. et mul., tua. Et intellige quod sit probabilis praesumptio sive suspicio. Alias non indiceretur purgatio, et sic non obstat 2. q. 1, primo; et ita hic respicitur infamia.
Suspicionis
Hoc semper est attendendum, ut secundum qualitatem infamiae et personae indicatur purgatio, 2. q. 5, omnibus; et infra, de purg. can., inter sollicitudines.
Condemnetur
Videtur hic quod aliquis sit condemnandus de haeresi, licet non videatur violenta praesumptio contra ipsum. Arg. contra supra, de praesump., litteras. Ibi dicit quod licet sit vehemens praesumptio non vult Papa illum condemnare de tam gravi crimine. Haec violentissima est praesumptio, cum primo probabilis fuerit propter infamiam, et quia noluit se purgare fuit excommunicatus. Et quia per annum stetit in excommunicatione pro convicto habetur, 11. q. 3, rursus; et 11. q. 3, quicumque. Secus in aliis criminibus, quia si bona alicuius contumacis propter crimen annotata sunt, si infra annum non venit, bona devoluntur ad fiscum. Sed quo ad crimen non obest quin post annum possit probare innocentiam suam, ff. de requir., annus. Sed quid est quod dicit quod statim est condemnandus, cum saepius est admonendus ut redeat, 1. q. 7, convenientibus? Respondeo: non contradicit, quia licit sit condemnandus, monendus est, ut 34. q. 1, quae dignior, in fi., ubi dicitur quod post admonitionem est vitandus. Hoc est verum in hoc quod non sunt ei secreta nostrae fidei exponenda, 43. dist., in mandatis, ut impugnet nos, ut ibi. Nec intelligas quod si pro alio crimine seu contumacia steterit per annum in excommunicatione, quod habendus sit haereticus, sed tantum excommunicatur per suspicionem haeresis.
Iuramento firmare
Sic supra, de haeret., ad abolendam § statuimus. Et non solum hoc iurare tenetur, sed hoc iurare debet quod ipse idem catholicus sit, in Auth. iusiur. quod praest. ab his qui admin. accip., circa princ., coll. 2.
Neglexerit
Iudex qui neglegit facere iustitiam excommunicatur, 23. q. 5, administratores; et facit litem suam, 23. q. 5, causa; et 23. q. 2, dominus; et 3. q. 7, qui sine, arg.; et in Auth. ut differ. iudic. audi. § neque autem; et in Auth. ut differ. iudic. audi. § si quis autem, coll. 9; et 2. q. 7, sicut.
Absolutos
Infra, de haeret., absolutos. Et ita Papa potest propter haeresim deponere omnes tam laicos quam clericos a dignitatibus suis, ut supra, de haeret., ad abolendam § statuimus; et supra, de haeret., vergentis, ubi de hoc.
Salvo iure domini
Arg. quod propter delictum unius alius puniri non debet, quoniam poena debet tenere suos auctores, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; C. de poe., sancimus. Et iniquum est aliquem alterius odio praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo. Arg. contra, supra, de haeret., vergentis.
Accinxerint
Arg. quod auctoritate ecclesiae bellum fieri potest, 23. q. 8, igitur; et 23. q. 8, hortatu; 15. q. 6, auctoritatem; 53. dist., Hadrianus; quod verum est contra inimicos fidei et contra illos qui ecclesiam impugnant.
Receptatores defensores
Sine quibus haeretici manere diu non possent, arg. ff. de off. praes., congruit; ff. de receptator., pessimum. Unde merito isti sunt puniendi. Immo gravius delinquunt qui aliorum errores defendunt, et acrius puniri debent, 24. q. 3, qui aliorum. Et ideo simili poena cum haereticis puniuntur, 11. q. 3, qui consentit; et infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus, in fi.; et C. de his qui latron. occult., eos; etiam si essent consanguinei, arg. 27. q. 1, de filia; et supra, de haeret., si quis, ubi de hoc. Ber.
Sit etiam intestabilis
Isti enim, ut hic patet, a quolibet actu legitimo repelluntur, nec donare nec vendere nec contrahere possunt, prout haec omnia traduntur C. de haeretic., Manichaeos.
Cum auctore damnato damnentur
Sic supra, de haeret., fraternitatis, ubi de hoc; simile supra, de testib., licet ex quadam. Sic etiam scriptura vel sententia publice excommunicati non valet, supra, de re iudic., ad probandum; et supra, de except., exceptionem; nec rescriptum, supra, de rescript., dilectus filius 1. Et hoc est quod sequitur, idem in similibus praecipimus observari. Tamen de rescripto impetrato ab excommunicato secus est, quia rescriptum non sumit auctoritatem ab impetrante sed a concedente. De quo dic ut supra, de except., extravag. pia, in notula, sed mirum. Ber.
Gravior exerceatur
Ut 50. dist., quia tua. Hic habes arg. quod qui in maiori dignitate est plus punitur, et ita circumstantiae aggravant vindictam, arg. 32. q. 5, qui viderit; et 25. q. 1, nulli fas; et 40. dist., homo Christianus. Crimen enim augetur per dignitatem, ff. de re milit., omne delictum § 1; 19. dist., nulli. Et qui magnus sine comparatione creatus fuit, sine venia damnatus est, de poen. dist. 2, principium enim; et supra, de iureiur., cum quidam, ibi hoc solvitur. Ber.
Percellantur
Qui participat excommunicato scienter et non se corrigit, excommunicandus est, infra, de sent. excom., quod in dubiis; 11. q. 3, qui communicaverit.
Apostolicae speciali
Hic reservat sibi Papa absolutionem sive restitutionem talium, ergo per hoc aliis prohibuisse videtur, simile supra, de praeben., de multa, in fi.; et supra, de praeben., grave, in fi. Et sic econverso ex quo sibi non reservat, aliis indulgere videtur, infra, de sent. excom., nuper. Et est ad hoc arg. quod episcopi dispensare possunt ubi Papa non reservat sibi dispensationem. Quare ergo Papa sibi specialiter reservavit talem restitutionem, nisi ut aliis prohiberet? Et licet episcopus ipsum restituere ad officium suum non possit, tamen reconciliare potest ipsum ecclesiae, supra, de haeret., ad abolendam § 1, ubi de hoc.
Eorum privilegia
Praetextu privilegiorum participare excommunicatis non possunt, infra, de sent. excom., nulli; et in hoc casu possunt ab episcopo loci tamquam a delegato a Papa puniri, supra, de haeret., ad abolendam, in fi., ubi de hoc.
Nisi mittantur
Supra, de haeret., cum ex iniuncto, ubi de hoc.
Alia competenti
Prout visum fuerit superiori, supra, de offi. deleg., de causis.
Totam viciniam
Arg. quod universitas potest praestare iuramentum calumniae, sic 30. q. 6, episcopus in synodo; sic supra, de accusat., sicut.
Vita et moribus
Haec omnia suspicionem inducunt, 41. dist., quisquis; 86. dist., inferiorum; 23. q. 8, praeterea; ff. ad leg. Aquil., scientiam; ff. de his qui not. infam., quid ergo § 1.
Indicare
2. q. 7, quapropter; et arg. 22. q. 1, si quis per capillum.
Purgaverint
Nota deficientem in purgatione puniendum, supra, de simon., de hoc; et supra, de simon., insinuatum.
Relapsi
Isti magis puniendi sunt. Deterior namque dolus eius cognoscitur qui interruptam iterum litem deservit quam qui semel coeptam dereliquit, in Auth. de litigios. § edita, in fi., coll. 8.
Iurare
Per iuramentum debet quis purgare conscientiam suam de haeresi, de conse. dist. 2, ego Berengarius; et 1. q. 7, quotiens. Unde si iurare non vult, pro condemnato debet haberi, sicut qui de calumnia iurare non vult, actor cadit a causa et reus pro condemnato habetur, supra, de iuram. calumn., cum in causa; et C. de haeretic., cum et iudices § quod si actor. Et est similis illi qui neque defendit neque exhibet, et condemnatur ut contumax, ff. de noxal. act., quotiens § in potestate. Tenui enim religione iuramenta etiam necessaria contemnunt, supra, de simon., etsi quaestiones; et C. de fid. instrum., cum quidam. Ber.
Indiciis
Nota quod per indicia probatur crimen, supra eodem capitulo § penulti., ibi, quod si quis etc.; et 2. q. 8, sciant; et 32. q. 1, dixit Dominus; et infra, de privileg., cum olim essemus; et C. de rei vend., indicia. Item habes hic quod propter negligentiam removetur praelatus, arg. supra, de haeret., cum ex iniuncto, in fi.; et 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.