The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.37 De capellis monachorum et aliorum religiosorum

X 3.37.1 In ecclesiis

tit. De capellis monachorum et aliorum religiosorum · 2 glosses
Urbanus III.Incipit In ecclesiis ubi · alleged in the gloss as de capell. monach., in ecclesiis 1× per the register · find the allegations →
Monachorum
Hoc ius commune videtur, ut supra, de statu monach., monachi, ubi prohibentur poni per parochias. Signantur contraria 16. q. 1, doctos; et 16. q. 1, vos autem; et 16. q. 1, in parochia. Solutio: quod hic dicitur, intellige de monacho claustrali, qui non est a populo electus nec ab episcopo institutus. Monachi debent habere capellanum, qui ministret populo sacramenta ab episcopo institutum de consilio monachorum, ut hic dicit, qui circumeat parochiam cum necesse fuerit, quod monachi facere non debent. Ibi de illis qui praeficiuntur parochialibus ecclesiis per episcopum, hic non. Et hoc capitulum loquitur ubi est congregatio monachorum.
Solius
Hoc ideo dicit, quia monachi non possunt removere eum. Sed si delinqueret, per episcopum debet removeri ordine iudiciario. Et ita excluduntur monachi quantum ad hoc. Sed si deberet deponi, tunc necessarii sunt alii episcopi, 15. q. 7, felix; et 15. q. 7, si quis tumidus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.