Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum
X 5.33.3 Cum et plantare
tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 10 glosses
Alexander III. in concilio Lateranensi.Incipit Cum et plantare · alleged in the gloss as de privileg., cum et plantare — 24× per the register · find the allegations →
Excedentes
Unde illa perdere debent, 11. q. 3, privilegium; 74. dist., ubi.
Ecclesias igitur et decimas
Sic 16. q. 7, decimas et ecclesias; et supra, de iure patron., cura. Decimas quas habent laici in feudum et non alias possent recipere de consensu episcoporum, supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica, in fi. Decimas tamen de laboribus suis non solvunt, supra, de decim., ex parte tua 1.
Aliquo tempore
Nisi praescriptione muniti fuerint vel postea consensum episcopi habuerint, supra, de iure patron., cura.
Excommunicatos
Quos vitare tenentur non obstante aliquo privilegio, infra, de sent. excom., nulli. Et de iure communi quilibet tenetur, 11. q. 3, excommunicatos, quod ius per privilegium non tollitur, ut in decretali praedicta infra, de sent. excom., nulli.
Nominatim interdictos
Nominatim aliquis dicitur interdictus sive excommunicatus quando proprio nomine expresso interdicitur vel aliis circumstantiis, Inst. de exhered. lib. § nominatim. Ber.
Pleno iure
Id est, utroque iure quo ad spiritualia et temporalia, infra, de privileg., quoniam. Sed a contrario videtur quod si utroque iure pertineat ad illos, quod episcopos nihil possit attentare in illos, quod verum est. Et ita institutio et destitutio quo ad temporalia et spiritualia ad ipsos pertinet, 16. q. 2, visis; et infra, de privileg., quoniam. Et sic ecclesiae istae eodem gaudent privilegio quo et isti privilegiati. Alias vero si pleno iure ad eos non pertineant, servabitur quod hic dicit. Sed cum pleno iure istae ecclesiae pertinent ad istos religiosos ex privilegio Papae, quis deponet presbyteros? Potest dici quod illi primo vocabunt episcopum diocesanum, et per eum adiunctis sibi aliis episcopis depositio fiat, sicut faciunt in aliis sacramentis. Et hoc collige secundum tenorem privilegiorum, ut si primo debent recipere sacramenta ab episcopo diocesano, secundum quod in privilegio ponitur vel etiam a quocumque, et secundum hoc vocabunt isti privilegiati quoscumque episcopos voluerint. Alias possunt privari officio et beneficio per abbates iusta causa interveniente, sed deponere non possunt, cum ad officium abbatum hoc non pertineat. Ber.
Semel in anno
De hoc habes infra, de privileg., ut privilegia § illud.
Defunctorum
Nisi fuerint fratres eorum, quia tunc possunt illi sepeliri in ecclesia interdicta, dummodo illi fratres non sint excommunicati vel nominatim interdicti, ut infra, de privileg., ut privilegia.
Nullatenus eximantur
Sic infra, de privileg., tuarum; et infra, de privileg., quidam. Et hoc ideo quia per confraternitatem talem non sunt conversi illorum nec oblati, sed aliquam remissionem consequuntur, infra, de privileg., ut privilegia. Unde dixit omnino non reddiderunt, et ita remanent de iurisdictione episcoporum. Alias pro tribus vel quatuor denariis posset quis eximi a iurisdictione sui episcopi quod esset iniquum, infra, de privileg., ut privilegia § hoc autem.
Tenorem privilegiorum
Sic infra, de privileg., porro, in fi. Et ideo non debent habere fructum illorum, ex quo ea non servant, infra, de privileg., tuarum; et infra, de privileg., petistis; et infra, de privileg., ut privilegia; 11. q. 3, privilegium. Et ita per abusum sive per delictum perditur privilegium, quare subiacebunt propter hoc interdicto episcoporum, ut in fine sequitur. Simile supra, de haeret., ad abolendam, in fi., ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.