Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.32 In nostra proposuisti
tit. De rescriptis · 2 glosses
Gregorius IX. Archiepiscopo Mediolanensi.Incipit In nostra proposuisti · alleged in the gloss as de rescript., in nostra — 3× per the register · find the allegations →
Mentionem
Et ideo videtur quod secundae valere non debeant, supra, de rescript., ad audientiam 2; et supra, de rescript., caeterum; et infra, de rescript., ex parte decani; et infra, de offi. deleg., ex parte tua. Sed in pendenti est quae valeant, si ante praesentationem primarum secundae fuerint impetratae, tunc enim valebunt quae prius fuerint praesentatae, ut supra, de rescript., capitulum; et infra, de appell., ut debitus. Postquam vero receptus esset per primas, non valerent secundae, ut infra sequitur. Praeterea quia Papa non intendit ei providere in pluribus beneficiis, nisi in secundis litteris mentio fiat de primis, infra, de rescript., si proponente, etiam si modicum esset beneficium primum, infra, de praeben., cum teneamur. Sed quid dices si primae litterae annullatae sint per exceptionem, numquid valent secundae, licet de primis non faciant mentionem? Dico quod valent secundae si nondum essent praesentatae, quia potius ad cautelam impetratae videntur, ut si non posset beneficium consequi per primas, uteretur secundis, sicut consuevit dici in rescriptis, supra, de rescript., ex tenore; et verba cum effectu intelliguntur, infra, de cleri. non residen., relatum. Unde cum nihil obtinuerit per primas, valent secundae, quia haec fuit intentio Papae ut per litteras suas beneficium consequeretur. Et hoc satis innuitur ex eo quod dicit: eos facias esse contentos ecclesiis in quibus recepti sunt.
Beneficium sint assecuti
Si enim nondum sunt ecclesiasticum beneficium assecuti, quare non valent litterae istae secundae, quia qui beneficium ecclesiasticum non est consecutus, potest pro beneficio litteras impetrare, supra, de rescript., cum adeo; et infra, de rescript., si proponente? Resp.: licet beneficium nondum sit assecutus, tamen ius canoniae per quod in brevi beneficium est habiturus, ex domini Papae mandato est consecutus, et pro beneficiato iam reputatur. Unde de hoc in suis litteris tenebatur facere mentionem, si iam erat receptus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.