The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.57 Oblatae

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 9 glosses
Idem Abbati sancti Felicis et G. Canonico Bononiensibus.Incipit Oblatae nobis vestrae · alleged in the gloss as de appell., oblatae 20× per the register · find the allegations →
A provocante
Prorogari
Nisi ex iusta causa, supra, de appell., ex ratione; et supra, de appell., cum sit Romana, et hic.
Appellatus
Idem est de appellante, supra, de appell., ex insinuatione; et supra, de appell., saepe.
Pars appellata
Pars appellata non potest praevenire terminum legalem, nisi secundum quod hic dicitur, et 2. q. 6, ei qui § appellatore. Terminum vero statutum ab homine neutra pars potest praevenire, infra, de appell., saepe. Pars appellans infra terminum legalem quandocumque potest. Et si vult, potest litteras impetrare, cum in eius favorem annus concedatur eidem, infra, de confirm. util. vel inutil., bonae. Item et illud scias quod infra terminum legalem debeat causa appellationis esse terminata, nec potest ultra protendi, 2. q. 6, ei qui; et C. de temp. appel., cum anterioribus § ulti.; et C. de temp. appel., nemo. Et nisi iusta causa prorogetur, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., constitutus, et hic.
Praecurrat
Et sic nemo debet praevenire diligentiam alterius captiose. Simile 16. q. 3, placuit; et ff. ad Tert., sive ingenua sit mater § si mater 2.
Prosequi
Etiam altera parte absente, tamen prius citata, ut hic patet, et 2. q. 6, ei qui § appellatore; et supra, de re iudic., cum Bertholdus; C. de temp. appel., cum anterioribus § illud. Et est expressum infra, de appell., per tuas. Ber.
Periculum
Ne ecclesia in spiritualibus vel temporalibus ex mora detrimentum incurrat, in quo casu posset etiam lite non contestata procedi, supra, ut lite non cont., quoniam § 1; arg. supra, de appell., constitutus.
Prioribus
Hoc intellige dum tamen priores litterae de alterius partis appellatione fecerint mentionem, alias non valerent veritate tacita impetratae, infra, de confirm. util. vel inutil., bonae; et supra, de rescript., ex parte S.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.