The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.58 Per tuas

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem.Incipit Per tuas litteras · alleged in the gloss as de appell., per tuas 8× per the register · find the allegations →
Liquebit
Nota quod si iudici non liquet de causa, tunc debet constituere praesentem possessorem, nec audiretur adversarius nisi de proprietate, ut C. quom. et quan. iud. sent. prof., consentaneum. Vel si liquet, procedat ad diffinitivam sententiam. Et hoc intellige in casu altero istius decretalis, cum fuit appellatum testibus publicatis ante sententiam, ut supra, de dolo et contu., prout, ubi de hac materia plene dicitur. Item si possessor est praesens et actor absens, tunc sive lis sit contestata sive non, potest dari diffinitiva sententia, si constet de meritis causae. Et sic intelligitur supra, de dolo et contu., causam quae. Et sic potest etiam intelligi supra, de restit. spol., audita; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel. Sed si non liquet ei de causa, absolvet reum ab observatione iudicii, et in expensis condemnabit sibi actorem, C. de iud., properandum § si quidem. Nec obstat quod dicitur, actore non probante, reus etsi nihil praestiterit, obtinebit, 6. q. 5, actor; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Illa regula locum habet, cum ambo sunt praesentes. Sed in alios casu huius decretalis, cum appellatur a sententia, debet illam confirmare vel infirmare, 2. q. 6, in fine. Sed pone quod iudices priores qui tulerunt sententiam condemnationis, crediderunt actorem bene probasse intentionem suam, cum in veritate non probasset in causa appellationis. Altera pars quae appellavit est absens per contumaciam, ut ibi dicit, et ille pro quo lata est sententia est praesens, iudicibus constat quod praesens non probavit. Unde sententiam confirmare non possunt. Credo quod cassanda sit sententia, et quia ille reus est contumax, adiudicabunt praesenti possessionem reservata quaestione proprietatis absenti, sicut facerent ante sententiam. Vel dic quod sufficit tantum infirmare sententiam condemnando absentem in expensis, 2. q. 6, ei qui § appellatore. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.