The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.59 Ut debitus

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 12 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Ut debitus honor · alleged in the gloss as de appell., ut debitus 117× per the register · find the allegations →
Deferatur
Simile C. quan. pro. non est nec., omnem. Et sic est arg. quod iudices honorandi sunt propter suam dignitatem.
Coram idoneo
Hoc ideo dicit, quia si conveniatur coram non suo iudice, non obest ei, quia debet allegare privilegium fori. Nec praeiudicatur ei quod facit coram eo, supra, de iudic., at si clerici; et supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de for. compet., significasti. Et est arg. ad quaestionem, utrum interruptio facta sit per litem contestatm coram non suo iudice. Quod non sit interruptio facta, patet, C. ne de stat. def., si pater.
Ante sententiam
Nota quod dicit, ante sententiam, ergo de appellatione post sententiam nihil statuit, quia quod de uno dicitur, de alio negatur, 25. dist., qualis; et supra, de praesump., nonne, quod verum credo. Et idem dicitur in decretali nova infra, de appell., extravag. cordi. Et ita patet quod hodie idem iuris est in omnibus iudicibus delegatis et subdelegatis et ordinariis, a quibus non potest appellari, nisi causa rationabili allegata scripta vel non scripta, quia dicit coram idoneo iudice. Et sic non habet locum hodie decretalis illa supra, de offi. deleg., super quaestionum § si vero duo, ubi dicit quod si delegatus alii committat vices suas, ab illo poterit appellari, licet causa sit appellatione remota commissa, sed quantum ad alia bene tenet. Cum ergo remota sit appellatio ante sententiam ipso iure, ut hic probatur, quid operatur remotio appellationis, cum Papa semper scribat appellatione remota? Io. dixit quod remotio appellationis hoc hodie operatur, ut post sententiam appellari npon possit, quin iudex possit mandare sententiam executioni non obstante appellatione, nisi habeat causam probabilem appellandi. Sed si non est remota appellatio, tunc appellari potest post sententiam secundum quod appellabatur ante constitutionem istam, supra, de offi. deleg., super eo. Sed hoc non est verum, quia de appellatione post sententiam nihil statuitur per istam constitutionem, ut dixi. Et Io. etiam non persistit in hoc, immo dicit quod si remota est appellatio, non potest appellari nisi in casibus expressis a iure, supra, de appell., pastoralis. Et si non est remota, tunc appellatur quotiens habet probabilem causam appellandi, talem quae si esset probata etc. Unde potest dici quod illud idem operatur hodie remotio appellationis, cum apponitur in litteris quod olim operabatur, quia potest appellare in causis tantum expressis a iure. Licet sit remota appellatio in non expressis, non poterit appellare, ut supra, de appell., pastoralis, ubi notantur quidam de illis casibus. Et ita per remotionem appellationis non posset hodie appellari in casibus non expressis, sed in aliis posset. Ex vi huius constitutionis potest appellari ubicumque quis gravatur, licet gravamen non sit expressum in iure. Et quia iniquum erat quod aliquis evidenter gravatus non posset appellare, qui habebat probabilem causam appellandi, cum casus ille non esset expressus in iure, emanavit ista constitutio, qua cavetur quod quicumque habet probabilem causam appellandi, talem quae si esset probata etc., licet illud gravamen non sit expressum in iure, possit appellare. Et ita haec constitutio ad alia extenditur quam illa decretalis supra, de appell., pastoralis. Quotiens enim nova lex constituitur, ad eas species pertinere non videtur quibus specialiter ipsa lege poena addita est, ff. de poe., sanctio legum. Et ita constitutio ista permittit appellare ubi remotio appellationem prohibebat. Ergo sive sit remota appellatio in litteris sive non, idem iuris est. Si enim non est remota appellatio, potest appellare, ubicumque permittitur appellatio per iura specialia, ut supra, de appell., postremo; et supra, de appell., ex parte 1; et supra, de appell., significantibus, et in omnibus consimilibus. Ubi exprimitur in decretali quod possit appellari, et beneficio istius constitutionis potest appellari in omnibus aliis casibus non expressis ubi exprimitur talis causa, quae si foret probata, legitima esset, licet illa non sit scripta in iure. Et ita patet quod remotio appellationis quo ad veritatem nihil operatur, sed potius apponitur ad cautelam, quia plus timeri solet quod specialiter prohibetur, quam quod generaliter imperatur, 23. dist., quamquam, et consuetudo est ecclesiae. Et tam in principalibus quaestionibus quam in incidentibus remota est appellatio per istam constitutionem, et coram quocumque iudice, nisi cum quis gravatur in casibus expressis vel non expressis, et sic Papa removet id quod iam remotum est de iure. Sic concedit Papa quod de iure communi concessum est, supra, de iureiur., et si Christus, in fi.
Absque rationabili causa
Sic ergo remota est per istam constitutionem quaelibet appellatio, quae absque rationabili causa apponitur. Quid ergo operatur clausula de remotione appellationis, quae tota die apponitur in rescriptis? Dicunt quidam quod nihil, sed apponitur ad cautelam, quia plus timetur quod specialiter iniungitur quam quod generaliter imperatur, infra, de haeret., si adversus; et 23. dist., quamquam. Sed contra istos opponitur quod secundum eos ista clausula frustra membranas occupat, contra illud quod legitur 19. dist., si Romanorum. Item pro nihilo est facta decretalis quae distinguit, an praedicta clausula ponatur in medio litterarum. Et secundum hoc tantum praemissa amplectitur, an ponatur in fine, ut sic omnia praemissa comprehendat, infra, de appell., inquisitioni, quae post hanc constitutionem emanavit. Idcirco alii dixerunt, quod haec constitutio etiam tantum in ordinario locum habet, contraria autem in delegato loquuntur, sed propter hoc non est soluta quaestio, quid praedicta clausula operetur. Tertii dicunt quod ante sententiam nihil operatur, quia remota est appellatio quaelibet, nisi ex causa probabili fiat per istam constitutionem, sed post sententiam impedit executionem etiam sententiae, si propter causam expressam in iure fuerit appellatum, supra, de appell., pastoralis. Pro ista sententia facit opinio supra, de offi. deleg., super eo, in fi. Ibi enim dicitur quod si ille cui est causa commissa appellatione remota suam sententiam velit executioni mandare in praeiudicium alterius partium, inter quas causa vertitur, poterit appellari. Unde tenet ibi ratio, quia non illis, scilicet episcopo vel archidiacono, sed partibus inter quas causa vertitur, appellationis remedium est sublatum. Et sic auditur ibi episcopus vel archidiaconus appellans, quia non est eis appellatio interdicta. Ergo per oppositum partes inter quas causa certitur non poterunt appellare, quia eis appellationis remedium est sublatum, et sic non obstante partium appellatione sententia mandabitur executioni, quia prohibitae sunt appellare, cum alias appellatione pendente nisi esse praedicta clausula, non posset sententia executioni mandari, supra, de iureiur., venientes; et supra, de appell., dilectis filiis. Istorum sententia impugnatur in eo quod dicunt, quod ante sententiam nihil operatur. Est enim reperire casum in quo habet necessario operari. Nam secundum canones omissis omnibus mediis potest ad Papam appellari, supra, de appell., sollicitudinem; et supra, de appell., si duobus; 2. q. 6, ad Romanam omnes; 2. q. 6, omnes episcopi; 2. q. 6, si quis vestrum; 2. q. 6, si quis putaverit; 2. q. 6, ad Romanam ecclesiam ab omnibus. Pone ergo quod mihi a Papa est causa commissa appellatione remota. Committo tibi litis contestationem tantum, mihi caeteris reservatis. Facta litis contestatione coram testibus, tu vis testes recipere, et sic fines mandati excedis, et sic potest a tua audientia appellari. Sed ad quem appellabitur, numquid ad Papam, cum ad eum omnibus omissis mediis appellari valeat, ut dictum est supra? Certe non. Et si sic fieret, appellatio non valeret, quia ex virtute praedictae clausulae ad me est tantummodo appellandum, quia mihi de iurisdictione reservavi, supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro, vers. si causa sit ei appellatione remota commissa etc. Ergo a contrario sensu si causa non esset appellatione remota commissa, posset appellari ad Papam per iura praedicta. Nec opponas de praesenti constitutione, quia non potest nisi ex causa probabili ibidem appellari, quia ego posui quod ex causa probabili appellatur, quia fines mandati excedis. Et sic secundum hanc constitutionem appellatur. Sed non potest appellari ad Papam, quia inhibita est appellatio in rescripto. Et appellatur hic ante sententiam diffinitivam. Unde per istum § tam ista sententia quam prima etiam impugnatur. Unde dicunt quarti quod ante senentiam et post sententiam idem operatur, videlicet quod non possit appellari nisi ex causa in iure expressa. Pro istis est casus decretalis supra, de appell., pastoralis, quem intelligo quod non possit appellari nisi ex causa expressa in iure, quantum ad hoc quod processus iudicis per appellationem valeat impediri, sed gravatus ex causa probabili poterit appellare. Et si de gravamine constiterit, poterit per superiorem removeri, ut ibi dicitur. Nec obstat haec decretalis. Nam haec dicit quod ex causa probabili appellari potest, et illa dicit idem. Sed dicit illa quod iudex non tenetur appellationi deferre, ex quo causa non est expressa in iure, nec ista dicit quod teneatur, et ideo non contradicunt. Patet ex praemissis quod omnibus omissis potest appellari ad principem. Et tamen recipit instantiam in praeallegato § porro. Unde ut illa materia planius et plenius pateat, ita est distinguendum, quia appellatur quandoque ab ordinario, quandoque a delegato, quandoque a subdelegato. Si ab ordinario, planum est quod ad proximum superiorem est appellandum, 2. q. 6, placuit; et 2. q. 6, canonizata; 2. q. 6, anteriorum § ad hoc, cum concordantiis. Tamen nihilominus omissis mediis potest appellari ad Papam, supra, de appell., si duobus; et supra, de appell., sollicitudinem; 2. q. 6, ad Romanam omnes; 2. q. 6, omnes episcopi; 2. q. 6, si quis vestrum; 2. q. 6, si quis putaverit; 2. q. 6, ad Romanam ecclesiam ab omnibus. Si autem appellatur a delegato, subdistingue: quia aut est delegatus ad universitatem causarum, aut ad unam causam tantum. Si ad universitatem causarum, ut est vicarius episcopi, non appellabitur ad episcopum, sed ad eum ad quem appellaretur ab episcopo, scilicet ad archiepiscopum, ut in constitutione Inno. iiii infra, de appell., extravag. Romana. Tamen omisso archiepiscopo et aliis mediis posset appellari ad Papam, ut dictum est supra. Si autem appelletur a delegato ad unam causam tantum, si est delegatus a principe, tantum ad principem appellabitur. Si est delegatus ab alio, appellabitur ad eum qui ipsum delegavit, ff. quis a quo appel., quod dicitur, in princ. Sed ei illo omisso appellari posset ad principem, ut dictum est supra. Si vero appelletur a subdelegato, subdistingue: quia aut est subdelegatus delegati a principe, aut subdelegatus delegati a non principe. Si est subdelegatus delegati a principe, aut ille delegatus subdelegavit totam causam, et tunc potest appellare tantum ad principem, aut sibi aliquid de iurisdictione retinuit. Et tunc si sit remota appellatio in rescripto, non potest appellari ad Papam vel ad principem, sed ad delegatum tantum qui subdelegavit. Sed si non est remota appellatio, posset appellari ad delegatum qui subdelegavit, et nihilominus ad Papam eo omisso, ut supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro. Et per iura praemissa, quibus probatur quod omnibus omissis potest appellari ad Papam, si autem appellatur a subdelegato delegati a non principe, potest appellari ad eum qui delegavit, ff. quis a quo appel., quod dicitur, in princ.; et ff. quis a quo appel., dato. Et nihilominus eo omisso ad Papam, ut per iura praeallegata patet. Si queras quomodo delegatus a non principe potest alii causam delegare, contra id quod legitur in decretali supra, de appell., cum causam, respondeo: illud intelligo quando alicui causarum universitas est commissa, sicut est vicarius episcopi, qui potest alii causam delegare, ff. de iud., cum praetor; et constitutione Inno. iiii supra, de for. compet., extravag. Romana § nec a contrario sensu. Quod autem saepius dictum est, quod omnibus omissis potest ad principem appellari, intelligo secundum canones esse verum, sed secundum leges si fuerit omisso medio ad principem appellatum, remittit princeps causam appellationis ad eum ad quem debuit appellari, ff. de appellat., imperatores. Item quod dictum est supra, quod a subdelegato delegati a principe, qui totam causam subdelegavit vel cui erat causa appellatione remota commissa, potest appellari ad principem, intellige secundum canones non secundum leges, ut in utroque casu appellaretur ad delegatum qui subdelegavit, C. qui pro sua iur. iud., in causarum, ad fi. Vel solve contrarietatem illius legis ut notatur in praedicti decretali supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro.
Si dicat
Et si propterea appellaverit, eius appellatio non est admittenda, 2. q. 6, non solent § eius qui; ff. de appellation. recip., eius qui. Et sic correcta sunt iura illa supra, de appell., meminimus; et supra, de appell., ad haec sicut; et supra, de offi. deleg., cum causa. Quia non prodest nuncium praemisisse ad superiorem, nec prodest etiam habere litteras quod plus est, quae nondum sunt iudici praesentatae, ut hic dicit. Ratio huius constitutionis fuit, ne quis sine causa declinet examen ordinarii iudicis, ut proprius honor debitus iudicibus deferatur, C. quan. pro. non est nec., omnem. Unde sicut non potest declinari iudicium eius per appellationem frustratoriam, sic nec per missionem nuncii, quia per missionem nuncii non intelligitur provocasse facto vel verbo, cum causa nondum esset mota nec comminata nec ad iudicem aliquo modo insinuata. Unde licitum est adversario ad iudicium provocare et ius suum prosequi coram ordinario. Et ita praevenire adversarium, nec prodest illi litteras allegare, si nondum sint iudici praesentatae. Et ita quasi praeventus oportet eum coram ordinario respondere, quia iudices illius non prius dicuntur iurisdictionem recepisse cum effectu, nisi cum eis litterae praesententur, supra, de appell., super eo 2, in fi. Sic cum quis citatur, si postea pendente citatione mutaverit domicilium quasi praeventus, oportebit eum respondere, supra, de for. compet., proposuisti. Sic et iste qui iam habebat litteras in archa sua praeventus est. Praeterea si per secundum rescriptum non tollatur iurisdictio delegata, nisi de ea fiat mentio, multo fortius videtur quod non tollatur ordinaria, nisi de ipsa fiat mentio. Facilius enim tollitur extraordinaria quam ordinaria, 3. q. 3, induciae § ei autem. Super hoc dicas quod si iurisdictio ordinaria iam coepta est per solam citationem, ammodo non potest tolli quantum ad causam illam per litteras Papae, nisi de hoc fiat mentio in rescripto sicut et in delegata. Sed si ordinaria iurisdictio non est coepta per citationem, praevenitur bene per rescriptum prout quotidie fit, nec est necesse fieri mentionem in rescripto de ordinaria. Et hoc ideo, ut dicit Io., quia ordinaria iurisdictio generalis est. Unde tollitur per specialem, quantum ad illam speciem quae delegatur, supra, de rescript., pastoralis, arg.; et supra, de rescript., sicut Romana. Et eo ipso quod Papa scienter committit causam, eam transfert a potestate ordinarii, supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea. Et tu dicas aliam rationem meliorem, cum enim dominus Papa sit iudex ordinarius omnium hominum, ut 9. q. 3, cuncta. Potest quilibet eum adire per simplicem querelam re integra. Et ipse potest cognoscere vel delegare. Nec est necesse quod faciat mentionem de iurisdictione minoris, et per appellationem itur ad ipsum, sicut in delegato contingit, de quo minus videtur, supra, de offi. deleg., quia quaesitum. Item et hic corrigitur istud supra, de rescript., plerumque, ut statim quis possit alium praevenire habentem priores litteras quae non sunt iudici praesentatae. De hoc tamen dixi supra, de rescript., sicut Romana. Et ita patet quod ille qui primo suas litteras exhibet iudici sive praevenit alium in citatione facienda per ordinarium vel per delegatum, ille obtinebit. Ad hoc facit supra, de rescript., capitulum. Et ita non refert quae sint primae vel secundae re integra existente. Et sic intelligitur constitutio ista, re non integra existente. Locum habent alia iura in quibus cavetur quod non valet secundum rescriptum, nisi faciat mentionem de primo.
Delegato
Et ita videtur quod si primae litterae delegato sint assignatae, non potest praeveniri ab ordinario vel delegato per secundas nisi fiat mentio de primis. Sed quid si non procedant primi iudices, numquid valebunt secundae? Vel quamdiu debent expectare secundi, si non possunt primi procedere impediti iusta de causa? Potest dici quod in hoc casu locum habeat decretalis illa supra, de rescript., plerumque, ut si non procedant primi iusta causa cessante, valeant secundae. Sed si non curant procedere, tunc moneantur per ordinarium vel per secundum delegatum, ut procedant infra terminum competentem, quia unus iudex propter negligentiam amittit iurisdictionem, et alter postea procedit in causa, supra, de offi. ord., significavit; et supra, de offi. deleg., prudentiam, in fi.; supra, de for. compet., licet ex suscepto; et supra, de for. compet., ex tenore, ne de dolo et malitia pars altera commodum consequatur, quia dignum est ut per negligentiam sive dolum perdat iurisdictionem. Ista notula intelligitur cum primae litterae sunt iudici praesentatae, nulla citatione facta per eas. Sed non est curandum de his quae in illa dicuntur, quia littera ista priusquam etc., debet intelligi prout dicitur in secunda notula, quae incipit: sed numquid, et in fine illius notulae. Et si propterea quia non dicitur praeventa iurisdictio per solam praesentationem, licet littera ista hoc innuat.
Assignatae
Sed numquid sola praesentatio litterarum sive assignatio sufficit, ut non possit praeveniri ab ordinario sive ab alio delegato? Ex hac littera videtur quod sola praesentatio sive assignatio non sufficiat. Quoniam video quod si duo sint ordinarii, possum adversarium meum convenire coram altero quem voluero eligere, non obstante si adversarius dicat quod volebat et deliberaverat me convenire coram alio cum quo tractaverat, nisi ipsius citatio praevenisset. Et idem credo in legatis sive delegatis, sive in delegato et ordinario re integra. Rem intelligo integram ante citationem per quam iurisdictio perpetuam est, et non per praesentationem, supra, de offi. deleg., gratum. Unde quod dicit, prius etc., supplendum est maxime, quia idem est post praesentationem et ante citationem, nisi aliud viderem. Et hoc dicitur in fine illius notulae. Et si propterea per solam praesentationem vel additionem ordinarii nulla esset, facta citatione non est praeventus adversarius, sed per citationem praeventus est, supra, de for. compet., licet ratione. Et per solam citationem iurisdictio perpetuatur et non per solam praesentationem. Si alibi inveneris ubi dicatur quod sola praesentia sufficiat, reducas illa ad id quod hic dicitur. Ber.
Ex rationabili
Colligiter evidenter ex hac littera quod semper causa appellationis talis, quae si esset probata legitima esset, proponenda est coram iudice a quo appellatur, ut infra, de appell., cum causam, in fi., ubi dicitur de hoc. Sed potest quaeri quae causa dicatur probabilis, utrum illa quae videtur iudici vel aliis? Videtur quod hoc non sit referendum ad opinionem iudicis, infra, de sent. excom., sacro. Sicut nec ad opinionem iudicis refertur quid dicatur manifestum, sed ad ipsam rei veritatem, infra, de verb. sign., cum olim. Ad idem facit 3. q. 7, iudicet. Sententiabit enim iudex in hoc secundum quod sibi videtur, habita tamen collatione sapientum si non esset certus, arg. ff. de recepti., qualem. Et iudex aestimabit ex opinione animi sui ea quae proponuntur, arg. 4. q. 3, si testes § item saepe sit. Si vero iudex non potest certificari an sit probabilis vel non, in tali dubio deferat appellationi, infra, de sent. excom., sacro, ad fi. Quicumque enim appellat a gravamine sive in iudicio sive extra, causam rationabilem debet allegare in scriptis secundum tenorem constitutionis Inno. iiii infra, de appell., extravag. cordi. Alias reputabitur non appellans, ut ibi dicitur.
Rationabiliter
Quia causa quam proposuit in appellando non fuit probabilis, ut ex eventu causae apparet. Quid autem debeat probare appellans in causa appellationis dicitur infra, de appell., interposita, ubi de hoc. Sed qualiter remittitur ad illum a quo appellavit, cum habeat eum suspectum, supra, de appell., ad haec si in? Sed non potest dicere illum suspectum cum ex propria culpa processerit illa suspicio, sicut ille qui non prosequitur appellationem, supra, de appell., personas; et supra, de appell., cum sit Romana.
In expensis
Hoc generaliter obtinet quod qui deficit in appellatione, punitur in expensis, supra, de testib., significaverunt. De expensis istis plene dicitur supra, de dolo et contu., finem; et supra, de rescript., quia nonnulli.
Alioquin
Hic patet quod si iudex appellationis pronunciat appellationem tenere, quod per hoc non expirat eius officium, sed incipiet postea cognoscere de causa principali, C. de reb. credit., generaliter § sin autem; et in Auth. de sanct. episc. § si quis contra aliquem, in 1. constitutione, coll. 1. Dicas quod hoc locum habet quando appellatur a gravamine ante sententiam, quia tunc iudex datur quasi sub conditione quo ad principalem causam, unde primo cognoscit de gravamine. Et si inveniat legitimam appellationem, tunc pronunciat legitime appellatum fuisse, et postea procedit super principali. Si male appellaverit, pronunciabit male appellatum, et remittet partes ad priores iudices in expensis appellantem condemnando, ut hic dicitur. Et sub hac forma semper rescribitur quando appellatur a gravamine. Si vero appellatur a sententia diffinitiva, tunc iudex debet cognoscere de meritis causae, et videre an bene vel male sit iudicatum. Et si bene sit iudicatum, confirmabit sententiam, vel cassabit si male iudicatum fuit, ut 2. q. 6, in fine; et C. de appellat., eos. In quibus dicitur quod iudex tantum pronunciare debet sententiam iustam vel iniustam. Si vero plura capitula sint in sententia sive plures articuli, iudex pro parte potest confirmare et pro parte cassare et reformare sententiam secundum quod iustum fuerit, infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus.
Causis
Illae enim semper sunt referendae ad sedem Apostolicam, infra, de bapt. et eius effect., maiores. Quae dicantur maiores causae notatur supra, de offi. legat., quod translationem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.