The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.9 Meminimus

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Idem Vigoriensi Episcopo.Incipit Meminimus · alleged in the gloss as de appell., meminimus 4× per the register · find the allegations →
Post citationem
Vel etiam post sententiam ante citationem, infra, de appell., suggestum. Ber.
Ante citationem
Vel ante scientiam litterarum impetratarum contra eum, infra, de appell., suggestum; et infra, de appell., ad haec sicut. Sed hodie ista non habent locum, quia non prodest allegare, quia praemiserit nuncium ante, etiam si dixerit se super hoc litteras habere, quae non sint iudici praesentatae, infra, de appell., ut debitus; et 2. q. 6, non solent § eius qui. Sed quid si non misit nuncium, sed in propria persona ivit, numquid procederetur contra eum si conveniatur coram ordinario vel delegato super eo pro quo ivit? Credo quod si non sit qui defendat eum, cum debuerit dimisisse procuratorem, procedetur contra eum non obstante quod iverit propter hoc, quia etsi iam cum litteris reversus esset, non prodesset tamquam ab adversario iam praeventus, infra, de appell., ut debitus; et supra, de for. compet., proposuisti. Arg. contra infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Quia plus est facto appellare quam verbo, ut ibi. Sed ibi ante iter arreptum litigabant, unde iter ibi habetur quasi pro appellatione. Sed hic ivit ad curiam nulla causa mota vel comminata pro litteris impetrandis. Unde si adversarius eum praevenerit, sibi imputet qui debuit esse diligens et ipsum praevenisse. Tanc. dixit quod non debet procedi contra ipsum, nisi iverit fraude vel dolo. Tunc enim propter dolum suum non expectabitur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.