The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.15 Suggestum

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Suggestum est auribus · alleged in the gloss as de appell., suggestum 5× per the register · find the allegations →
In vocem appellationis
Arg. hic quod aliquis possit appellare in absentia iudicis, arg. supra, de alienat. mut. iud., ex quorundam. Quia ex quo quis scit, appellandum est, 2. q. 6, biduum; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., ab eo; et ff. quan. appel. sit, si quidem § si adversus. Unde videtur quod si episcopus meus vellet me excommunicare et absens appellem, si ferat sententiam, non tenet. Tamen in hoc casu tenet, quia ignorat me appellasse, et ideo non punitur per 2. q. 6, decreto; et 34. q. 3, de illicita. Laur. Et est hic arg. quod talis appellatio valet, dummodo non fiat malitiose, sed hodie non valet appellatio talis, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali.
Deprehensus
Sed quis probabit istum malitiose appellasse? Adversarius qui hoc obiicit, ff. de probation., ab ea; et ff. de probation., in exceptionibus. Quia qui fraudem allegat, eam probet, ff. de probation., quotiens operae § qui dolo. Ipso facto videtur quod sit probata malitia.
Removendum
Supra, de appell., ad nostram; et infra, de appell., cum speciali § porro. Quod enim provisum est ad concordiam, non debet vergere ad noxam, 45. dist., licet 2. Et iuris occasio ad iniquum dispendium trahi non debet, C. de usuca. pro empt., eum qui; et infra, de privileg., quod nonnullis, in fi.; supra, de rescript., nonnulli.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.