Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.28 Nonnulli gratia sedis
tit. De rescriptis · 11 glosses
Idem in concilio generali.Incipit Nonnulli gratia sedis · alleged in the gloss as de rescript., nonnulli — 33× per the register · find the allegations →
Abutentes
Id est, malo modo utentes. Sic infra, de rescript., quia nonnulli; et supra, de rescript., sedes.
Ad remotos
Nota quod dicitur remotus qui est ultra duas dietas extra diocesim, et facit ad hoc infra, de elect., cum inter universas; et infra, de elect., nihil est.
Iuris observantia
Quia non debent inde nasci iniuriae unde iura oriuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; C. und. vi, meminerint; simile supra, in constitutione Gregorii ix, rex pacificus.
Ultra duas dietas
Numquid hoc intelligitur de vulgaribus dietis, quae habentur secundum consuetudinem regionis, aut de legalibus secundum quod viginti milliaria computantur pro dieta, ff. de ver. sig., itinere; et ff. si quis caut., vicena? Videtur quod de vulgaribus, quia nomina ex communi usu intelligenda sunt, infra, de spons., ex litteris 1. Non enim ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debent, ff. de supel. leg., Labeo; et consuetudo est optima legum interpres, infra, de consuet., cum dilectus; et ff. de leg. 1, si de interpretatione. Et plus statur usui quam significationi vocis, ff. de leg. 3, non aliter. Immo usui statur contra naturam vocis, ff. de leg. 3, uxori, in princ. De hac materia multa argumenta notantur, 12. dist., illud. Et dicas quod de vulgaribus dietis istud est intelligendum, quia lex debet convenire consuetudini regionis, 4. dist., erit autem. Sed pone quod aliquis impetraret litteras ultra duas dietas, non facta constitutionis istius mentione, sed iudices citant ad locum ultra duas dietas non remotum a sua diocesi ipsum reum, numquid ire tenetur? Credo quod sic, per hoc quod dicit, ultra duas dietas non trahatur, et est expressum, infra, de except., olim. Sed expensis actoris debent iudices ad locum ire, alias fieret fraus constitutioni huic, arg. ad hoc ff. de edend., praetor ait, in fi. Sed videtur quod non valent litterae, quia sunt impetratae tacita veritate tali, quam si dixisset, litteras non habuisset, supra, de rescript., super litteris; ergo non debent valere, quia eadem aequitas, quae movet delegantem, movere debet delegatum, ut dicit illa decretalis supra, de rescript., super litteris, in fi. Sed eadem ratione videtur quod valeant, quia si dixisset quod non traheret ille adversarium ultra duas dietas, litteras habuisset. Ergo debent valere, et bene valent ut dictum est, quia ipse purgat vitium, et removet exceptionem quae posset opponi quare non valent, quia litterae non sunt nullae ipso iure, sed per exceptionem annullantur, arg. infra, de usur., quia frustra.
Trahi possit
Non dicit quod litterae non valeant, sed ne trahatur per eas ultra duas dietas.
Fecerint mentionem
Ut si ita dicatur, non obstante tali constitutione, et sic patet ex hoc loco quod rescriptum debet facere mentionem de constitutione ad hoc, ut ei praeiudicet, arg. infra, de aetat. et qualit., eam te. Sic debet etiam facere mentionem de privilegio, supra, de rescript., cum ordinem. Nec habet locum illa regula, speciale derogat generali, licet non faciat mentionem de illo, supra, de rescript., sicut Romana; et supra, de rescript., pastoralis. Sed hic rescriptum speciale non derogat generali constitutioni, et illa est causa, quia constitutio illa continet ius commune, sed ius commune non tollitur per rescriptum, cum rescriptum concedi debeat secundum ius commune, et non contra, 25. q. 2, rescripta. Et ideo necesse est ut semper rescriptum impetratum ultra duas dietas faciat mentionem de hac constitutione, quia Papa ignorat locorum distantiam.
Mercimonii
Simile infra, de rescript., quia nonnulli, ubi aliqui tradunt litteras aliis eiusdem nominis.
Suscitare
Per rescriptum principis lites sopitae suscitari non debent, C. de transaction., causas vel lites. Immo tales a limine iudiciorum debent expelli qui volunt lites sopitas suscitare, C. sent. rescind. non pos., impetrata; et supra, de rescript., dilectus filius 2.
Lites restringendae
Sic de poen. dist. 1, poenae; ff. de lib. et post., cum quidam; ff. si cert. pet., quidam. Et sic videtur quod in rescriptis verba potius sunt restringenda quam amplianda, infra, de offi. deleg., cum olim abbas, in fi.; et infra, de offi. deleg., P et G; nisi indulgeant beneficia, infra, de dona., cum dilecti, in fi.; et infra, de verb. sign., olim.
Sine speciali mandato
Sic ergo generalis procurator non sufficit ad impetrandum litteras, quod est bene notabile, sicut requiritur specialis procurator in transactione, C. de transaction., transactionis; et infra, de arbitr., per tuas, in princ.; et in integrum restitutione petenda, ff. de minor., illud § si talis; et infra, de in integ. restit., coram; et in delatione iuramenti, quia procurator non debet deferre iuramentum alteri parte, ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator. Sic per procuratorem generalem non potest fieri acceptilatio, nisi habeat speciale mandatum, ff. de accep., per procuratorem. Sed nonne ratihabitio domini sufficit ad hoc litterae valeant seu valere incipiant quae prius non valebant? Quod videtur ff. de iud., licet verum; et ratihabitio retrotrahitur, ff. de pignorib., si fundus § 1; et infra, de clan. despon., quod nobis, in glossa ulti.; et infra, de elect., quod sicut, circa princ., vers. quod si eos, in fi. Item litterae quae primo non valent, postea convalescunt, infra, de for. compet., licet ex suscepto, in glossa, iustitiae complementum; et infra, de for. compet., ex tenore, in fi., ibi dummodo. Ad hoc respondeo quod licet procuratio quae nulla est possit ratificari, non tamen valent litterae istae adversario contradicente, infra, de rescript., ex parte decani; propter rationem quae in littera ipsa redditur, quia lites restringendae sunt, etc. Sed numquid litterae istae sunt nullae ipso iure? Videtur quod sic, quia tamquam falsarius punitur, et sic istae litterae sunt falsae, sicut sententia venalis nulla est, 2. q. 6, ei qui § venales; et infra, de vit. et honest. cler., cum ab omni, in fi. Dico quod per exceptionem sunt annullandae, in utroque casu istius capituli si reus nihil obiiceret, valerent. Sed quis debet probare quod sine mandato sunt impetratae, an ille qui excipit quod non sunt impetratae per procuratorem, an dominus qui utitur illis? Videtur quod dominus qui utitur illis litteris, et exhibet eas, debeat probare mandatum, quia executor non tenetur obedire mandato iudicis, nisi primo probetur mandatum, infra, de offi. deleg., cum in iure; supra, de rescript., cum contingat. Qualiter enim possit reus probare quod non essent impetratae per procuratorem, cum sit pura negativa, et negantis factum per rerum naturam nulla est probatio, infra, de elect., bonae 1 § porro; et 6. q. 5, accusator quod asseverat. Praeterea licet aliquis ostendat instrumenta ecclesiae, non tamen ei creditur, nisi caveat de rato, infra, de offi. deleg., coram, in princ. Et generaliter traditur quod quoties de mandato dubitatur, vel procurator debet probare mandatum, vel cavere de rato, C. de procur., cautio. Praeterea nonne iubetur cum authentico exhiberi libellus porrectus Papae, 81. dist., Maximianus, in glossa prospecto; arg. 7. q. 1, praesentium. Sed ad quid nisi ad hoc, scilicet, per quem fuerit impetratum? Nam forte per excommunicatum sunt impetratae, quae non valent, arg. infra, de probat., post cessionem; supra, de rescript., dilectus filius 1. De hoc dic ut in decretali infra, de except., extravag. pia. Nec obstat si dicat quod instrumentum non apparet non vitiatum, ergo standum est ei donec contrarium probetur, C. de edict. div. Had. toll., edicto, circa princ., ibi, ex quacumque. Hic enim non impugnatur scriptura quin vera sit bulla, et verus sit actor, sed tantum de mandato impetrantis dubitatur. Ad hoc dicit Io. quod si ita contineatur in rescripto, et conquestus est talis procurator de tali, tunc non est necesse probare mandatum, quia per litteras illas satis apparet de mandato, ex quo Papa appellat eum procuratorem, quia constat quod vidit mandatum. Sed si continetur in litteris, significavit nobis talis, vel conquestus est nobis, cum ille non fuerit in curia, sed alius qui dicit se fuisse procuratorem legitime constitutum, tunc tenetur probare mandatum, quia plerique fingunt se esse alios, et sub nomine aliorum litteras impetrant, et nisi doceat de mandato, non debet audiri, ut hic dicit. In causa appellationis dicebat ipse Io. quod non tenetur probare mandatum, quia non est credendum quod aliquis negligat ius suum in prosequendo appellationem, qui alias diligens est, arg. C. qui et adv. quos in int. rest., in consilio. Si autem per simplicem querelam sint litterae impetratae, necesse est semper probare mandatum. Constitutio ista non bene servabatur, nec admittebant iudices talem exceptionem, sed certe bene debet admitti, quia non valent litterae nisi sint impetratae per procuratorem. Et hoc probatur in decretali Gregorii ix infra, de rescript., ex parte decani, ut ibi dicemus. Secus credo in litteris super beneficiis obtinendis, quia ibi non exigitur mandatum, cum super nulla lite impetrentur, sed de gratia tantum concedantur. Sed rescripta ad lites iam ortas et non futuras impetrantur, infra, de rescript., quia nonnulli. Curia Romana non consuevit hanc exceptionem de mandato admittere, nec nos admittere debemus, et si propter hoc appellaretur, non darentur litterae super tali appellatione.
Non debet exigi
Quae sint illae personae, habes ff. de procur., sed et heredes.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.