Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.7 Coram
tit. De in integrum restitutione · 6 glosses
Honorius III. Archiepiscopo et Capitulo Bracharensi.Incipit Coram felicis memoriae · alleged in the gloss as de in integ. restit., coram — 4× per the register · find the allegations →
Super primatia
Primatia et patriarchatus una tantum dignitas est, licet nomina sunt diversa, 99. dist., provinciae; et 99. dist., nulli.
Procuratores vestri
Et ita ad unam causam plures procuratores dari possunt. De hoc dictum est supra, de procurat., non iniuste; et infra, de tesib., insuper.
Munimenta
Munimenta dicuntur quibus causa munitur et instruitur, ut testes, instrumenta, confessiones, et quicquid aliud quod adiuvet causam.
Petita
Denegando ipsam eis, ut infra patet.
Mandatum
In hoc casu non videtur generale sufficere mandatum procuratoris simpliciter constituti ad causam, ff. de minor., illud § si talis. Et quidam alii casus sunt in quibus non sufficit generale mandatum, ut in causa suspecti tutoris, ff. de procur., non solum § ulti. Alius quando aliquis reliquit duos procuratores omnium rerum suarum, tunc alter ab altero non potest exigere sine speciali mandato, ff. de procur., qui duos. Alius est in interdicto de liberis exhibendis, ff. de liber. exhib., deinde ait; ff. de procur., Pomponius, in princ. Quintus est in transactione, ff. de procur., mandato. Et in alio casu procurator non potest deferre iuramentum sine speciali mandato vel recipere, ff. de iureiuran., iusiurandum quod § procurator; et in acceptilatione, ff. de accep., per procuratorem. De hoc dixi supra, de in integ. restit., suscitata. Qualiter locum habeat in alio casu, exigitur speciale mandatum, supra, de rescript., nonnulli.
Duximus
Et ita aliquid conceditur hic una via, quod alia via denegatur, contra supra, de procurat., tuae, cum suis concordantiis ibi positis. Sed illa intelliguntur de iure communi, ut si in iure communi aliquis una via prohibetur, et alia via eodem iure debet prohiberi. Hic vero secus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.