The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione

X 1.41.6 Suscitata

tit. De in integrum restitutione · 8 glosses
Idem.Incipit Suscitata super diversis · alleged in the gloss as de in integ. restit., suscitata 5× per the register · find the allegations →
Monasterium Oviensem
Hic fertur sententia contra monasterium. Simile infra, de censib., sopitae. Alibi in personam procuratoris sive syndici, supra, de elect., querelam, ubi de hoc; et infra, de capell. monach., dilectus. Sed ecclesia non multum curat de illa solemnitate, sicut nec facit differentiam inter procuratorem et syndicum, ex quo constat de potestate tradita, supra, de procurat., petitio. Vel dic condemnari monasterium in persona procuratoris.
Decimis
Super quibus iam conclusum erat in causa; simile supra, de in integ. restit., auditis.
Per transactionem
Id est, amicabilem compositionem, supra, de transact., statuimus; et infra, de decim., ex multiplici.
Postulavit
Iste fuit procurator constitutus ad causam, et sententia lata contra monasterium postulavit in integrum restitui et obtinuit. Sed contra videtur dicere lex, quia sine speciali mandato ad hoc procurator non admittitur, ff. de minor., illud § si talis; et infra, de in integ. restit., coram. Potest dici quod lex illa locum habet cum restitutio principaliter postulatur, ut supra, de in integ. restit., tum ex litteris. Non tamen per illum contra quem lata fuit sententia, ut tunc exigatur speciale mandatum ad hoc. Sed quando incidenter postulatur restitutio, sicut hic, licet post sententiam super quibusdam, quia incontinenti post sententiam ante factam executionem, et per eum qui factus erat dominus litis per contestationem, intelligitur incidenter factum, et super quibusdam quae petebantur ante sententiam, unde procurator ad causam constitutus bene potest petere restitutionem super articulo incidenti, supra, de in integ. restit., auditis. Quia omnia quae ad causam instruendam faciunt, sibi concessa intelliguntur, arg. ff. de procur., ad rem mobilem; et ff. de procur., ad legatum; et arg. ad hoc ff. de procur., qui proprio § item quaeritur; arg. ad hoc supra, de procurat., auditis; et simile C. de procur., ita demum; et ff. an per al. caus. app., si procurator. Arg. contra C. de appellat., si actor. Et quia hic locum non habebat appellatio, necesse habuit recurrere ad beneficium restitutionis. Si potuisset appellare, iure communi poterat praescriptionem probare, sive aliam exceptionem peremptoriam, infra, de fide instrum., cum Ioannes; et C. sent. rescind. non pos., peremptorias.
Sententiae
Hoc regulare est ut sententia mandetur executioni, non obstante aliqua exceptione, ut 2. q. 1, sicut; nisi incontinenti probetur exceptio, infra, de testib., veniens 2; et infra, de restit. spol., litteras, in fi.; et in quibusdam casibus qui notantur 11. q. 3, cum apud. Item licet incontinenti velit quis probare exceptionem suam, si tamen est praesumptio malitiose excipiat, primo mandabitur sententia executioni, ut hic. Deinde si quid velit proponere non in modum exceptionis sed in modum actionis, audietur, infra, de appell., constitutus, in fi.; et infra, de accusat., accedens. Sed et hoc ibi non dicitur. Immo defecerat in quibusdam exceptionibus, nec dicebat quod alias vellet proponere, ut C. ad leg. Corn. de fals., satis aperte; et C. de edict. div. Had. toll., quamvis.
Detrimentum
Quia delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum.
Pensata
Hic praefertur aequitas iuri, C. de iud., placuit. Sed hoc contingit propter praesumptionem, cum alias de iure communi postulata restitutione in integrum omnia in statu suo esse debeant, donec restitutio finita sit, C. de in int. res. post., postulata; sicut appellatione interposita nil est innovandum, ff. nihil inn. appel., appellatione; et 2. q. 6, ei qui § appellatione interposita. Sed contra supra, de transact., ex parte, ubi dicitur quod ius servandum est. Ubi vero ius deficit, aequitas servanda est. Sed praesumptio solvit contrarium.
Cautionem
Hoc generale est ubicumque in dubio aliquis admittitur, quod semper ille qui admittitur praestabit cautionem, C. de legat., si in fraudem; C. de pet. hered., cum hereditatis, 1. resp.; ff. de rei vend., is a quo; et ff. de rei vend., a quo servus; ff. ut leg. seu fid. serv., postquam § 1; ff. de damn. infect., praetor, in princ.; arg. infra, ut lite penden., ecclesia 1. Item argumentum est hic quod cautio sit praestanda ab eo qui mittitur in possessionem causa rei servandae de fructibus restituendis, si suspectus est, infra, de sequestra., dilectus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.