Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.5 Tum ex litteris
tit. De in integrum restitutione · 17 glosses
Idem Episcopo et Capitulo Oscensi.Incipit Tum ex litteris/Cum ex litteris · alleged in the gloss as de in integ. restit., tum ex litteris — 18× per the register · find the allegations →
Ipsius
Scilicet, Anastasii.
Sententia
Per hoc videtur quod Celestinus restituerit ecclesiam Ilerdensem, sed cum multa tempora sint elapsa a tempore Eugenii, qui tulit sententiam ipsam, usque ad tempus Celestini, scilicet, quadraginta quinque anni, quomodo auditur ecclesia Ilerdensis super restitutione? Et Innocentius similiter videtur eam admittere ad restitutionem petendam infra, ubi dicit: an data vel danda. Sed est contra alia iura. Nam ultra quadriennium dari non debet, C. de temp. in int. rest., supervacuam. Nec etiam perpetuatur per contestationem litis, ff. de minor., Papinianus, in fi. Potest dici quod restitutio data fuit tempore Anastasii, qui commisit negotium Celestino in minori officio constituto, quia Anastasius fuit proximus successor Eugenii. Et quod causa terminata non fuit, stetit per iudices unde non est imputandum actori, 2. q. 6, anteriorum; C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., petendae, sicut satis patet per multas commissiones. Unde etiam dicit infra: an data sit vel danda. Si vero data, postea dari non debet, C. si saep. in int. rest., in una; vel si esset denegata, infra, de in integ. restit., beneficio; nisi ex causa, ut ibi dicitur. Sed obiicitur: Eugenius tulit sententiam primo mense sui apostolatus, ut infra dicitur, et vixit octo annis et mensibus quatuor et viginti unus diebus. Sed Anastasius successit Eugenio, qui causam super hoc commisit Celestino tunc in minori officio constituto, et ita videtur quod restitutio semper sit danda, ut dictum est supra, de in integ. restit., requisivit, quia haec videtur dari post quadriennium. Sed tu potes respondere quod ex eo quod dicit hic, non constat quod Anastasius dederit restitutionem, sed commissit causam super restitutione an esset danda vel non. Sed obstat fortius factum Celestini, qui mandavit non obstante sententia Eugenii, diffinitivam sententiam proferri super ecclesiis praedictis. Sed hoc fecit Celestinus potius de gratia quam de iure, quod patet quia restitutio danda est causa cognita praesentibus partibus, ut dicit infra, et ff. de minor., in causis § in causa. Unde Papa noluit inniti facto ipsius, sed deliberavit decernere praesentibus partibus utrum sit data vel danda, et ideo non plene probatur per hanc decretalem quod dari debeat restitutio post quadriennium, quia nec Papa hic determinat hoc.
Extitit
Post recessum praedicti cardinalis.
Testes
Qui producti fuerunt ad probandum, quod dari debeat restitutio, et quod potius per iudicem, et non per ecclesiam Ilerdensem steterat, quod non fuerat processum, ut hic dicit.
Magister
Habens ad hoc speciale mandatum, ut ff. de minor., illud § si talis; et infra, de in integ. restit., coram.
Officium nostrum
Hoc ideo dicit, quia tantum iudicis officio, et non iure actionis petitur restitutio, ff. de minor., quod si minor § ulti.; et supra, de offi. iud., iudicis.
Restitui
Ergo non fuit restituta per Celestinum.
Committendum
Eo enim ipso quod commisit negotium principale, videtur concesisse beneficium restitutionis, sicut committendo causam videtur commisisse appellationem, supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea. Sed hic ignoratur quae causa commissa fuisset, an causa restitutionis an causa illa, scilicet, an danda esset an non, ut patet per sequentia. Sed videtur quod danda esset restitutio, ut dicitur in praedicta notula. Et hoc probatur per hoc quod ecclesia Ilerdensis petebat restitui coram Innocentio Papa.
Sententia
Romanae sedis. Ponit tenorem 35. q. 9, sententiam; et 35. q. 9, veniam.
Permiserunt
Sed illud perraro fit, ff. de minor., minor autem magistratus; et C. si saep. in int. rest., si post sententiam; et C. si saep. in int. rest., quamquam.
Instructus
Arg. quod in modico tempore non potest quis multum addiscere, arg. 48. dist. § prohibentur; quia nemo repente fit summus, de poen. dist. 2 § haec quae de caritate. Arg. contra, quandoque enim ingenium supplet tempus in beneficium studentibus, sicut industria supplet tempus, 77. dist., monachus. Nec sufficit diu in scholis fuisse, sed laudabiliter vixisse inquirendum est, 12. q. 2, gloria episcopi, in fi.; et arg. C. de his qui ven. aet. impetr., omnes.
Ex parte vestra
Per hanc ltteram videtur quod pars Oscensis ecclesiae privilegium suum falsaverat, addendo aliquid vel diminuendo, ut magis faceret pro se. Propter quod Eugenius tulit sententiam contra Ilerdensem ecclesiam. Sed eo ipso quod quis falsat litteras iudicium, debet amittere causam, sicut dicit illa decretalis supra, de rescript., olim. Quod hic non fecit Eugenius, credens privilegium verum, cum non esset, ut dicit littera ista ibi: illa nitens praecipue, etc. Et hic patet quod falsaverat privilegium quod postea repertum est integrum et incorruptum in registro. Similis falsitas habetur infra, de except., cum venerabilis. Et ideo tale delictum non debet obesse Ilerdensi ecclesiae, quo minus saltem restituatur in isto beneficio. Vel forte pars Ilerdensis ecclesiae falsaverat privilegium Oscensis ecclesiae, et hoc constitit in iudicio. Unde Papa sententiavit contra Ilerdensem ecclesiam, et ideo dicit: illa nitens, etc., et hoc videtur verius secundum hanc litteram. In antiqua compilatione dicebatur ab altera parte productam, et secundum illam litteram planior est sensus. Et secundum hoc pars Ilerdensis ecclesiae falsavit privilegium suum. Et ideo contra ipsam fuit sententiatum, quod melius videtur secundum illam regulam, delictum personae etc. Et ita concordat cum illa decretalem infra, de except., cum venerabilis. Unde non debet obesse Ilerdensi ecclesiae delictum illius qui privilegium falsavit, quin saltem restituatur isto beneficio, cum ecclesia Ilerdensis non fuerit in culpa.
An danda
Ideo iubet inquiri, quia non constabat an fuisset admissa ecclesia Ilerdensis ad restitutionem, et praesentibus partibus hoc est faciendum, vel per contumaciam absentibus, ff. de minor., in causae § 1; et in Auth. ut spons. larg. § ad haec, coll. 9; et C. si min. ab hered. se abst., authen. si omnes. De hoc dictum est supra, de in integ. restit., requisivit; et supra, de offi. iud., iudicis, melius. Et per hanc litteram non constat quod restitutio data fuerit, sed modo apparebit an fuerit data an danda, licet Papa Celestinus non obstante sententia Eugenii negotium commiserit.
Assertione
C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale; arg. supra, de maior. et obed., inter quatuor.
Ostensuri
Sed quare compellitur isti hoc probare, cum ille qui petit restitui non admittatur nisi doceat se laesum, ut ff. de iureiuran., nam postea § si minor. Item est contra id quod actore non probante reus debet absolvi, 6. q. 5, accusator; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Forte praesumptio erat contra eos, et ideo Papa voluit hoc, ut dicit praedicta decretalis infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Sed non compelluntur hoc probare quod sit retractanda, ipsi probent contrarium si potuerint. Et haec facienda sunt utraque parte praesente.
Locorum distantiam
Propter locorum distantiam, et ut parcatur laboribus et expensis, prima vice potest poni peremptorium, 24. q. 3, de illicita; et ff. de iud., nonnumquam; necessitate ingruente, infra, de dilat., dilecti. Arg. contra ff. de iud., ad peremptorium; multa enim propter distantiam permittuntur quae alias prohiberentur. Unde versus: non facit ergo parum distantia longa viarum // prorogat inducias aufert onus impedimentum // cogit adire forum conservat ius dominorum. Pone exemplum: prorogat inducias appellatori, infra, de appell., cum sit Romana. Aufert onus electo et electoribus, 63. dist., cum longe. Impedimentum aufert domino volenti repetere servum suum factum monachum, 17. q. 2, si quis incognitus. Cogit adire forum, quia sine licentia patris absentis filius causam agere potest, ff. de iud., si longius. Conservat ius dominorum in possessione turbata domino absente, C. si per vi. vel al. mod., iudices, ubi admittitur ad possessionem turbatam recuperandam servus vel amicus, qui alias non admitterentur.
Quantum de iure
Sed qualiter procederetur in hoc casu restitutionis. Dato quod pars citata non veniat, numquid potest procedi ad testium receptionem, vel diffinitivam sententiam super ipsa restitutione? Videtur quod non, quia litis contestatio in hoc casu facienda est, supra, de offi. iud., iudicis; ff. de minor., Papinianus § ulti. Sed lite non contestata testes non sunt recipiendi, infra, ut lite non cont., per totum. Et hoc innuitur hic ex eo quod dicitur: quantum de iure, etc., cum alias lite contestata citari debeat, ut si non venerit, ad sententiam procedatur. Qualiter hoc fieri debeat dictum est supra, de offi. iud., iudicis. Sed contra videtur quod ad sententiam procedi non possit, ff. de minor., in causae § 1; et C. si min. ab hered. se abst., authen. si omnes. Solutio: haec contrarietas habetur supra, de offi. iud., iudicis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.