Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.10 Beneficio
tit. De in integrum restitutione · 2 glosses
Idem.Incipit Beneficio restitutionis · alleged in the gloss as de in integ. restit., beneficio — 5× per the register · find the allegations →
Denegato
Si aliquis petat restitutionem in integrum, et contra ipsum lata fuit sententia denegando restitutionem, si iterum petat restitutionem, denegari debet. Tamen potest restitui ad appellandum contra sententiam a qua non appellavit, quia denegata fuit restitutio, ut hic dicitur, et C. si saep. in int. rest., si post sententiam.
Novis
Tunc enim propter novas defensiones iterum auditur, C. si saep. in int. rest., si post sententiam; C. si saep. in int. rest., quamquam; et C. si saep. in int. rest., in una. Ex illis tribus legibus sumptum est quod hic dicitur. Sed qualiter intelligas quod dicit, novis defensionibus? Novae dicuntur defensiones sive tunc erant, sed allegatae non fuerunt, quia occultae erant, sive quae postea emerserunt. Sed quidam intelligunt de omissis primis tantum quasi non possent de novo aliae supervenire, quod credo verius. Et ita propter novas defensiones quae tunc erant, admittitur ad beneficium restitutionis, non obstante quod in alio iudicio fuit denegatum. Sed contra videtur, quia ex nova causa recusatur iudex post litem contestatam, supra, de offi. deleg., insinuante. Simile infra, de except., pastoralis; et 4. q. 3, si testes § si quis testibus. Et quae de novo emergunt, auxilio indigent, ff. de interrog. act., de aetate § ex causa. Princeps vero etiam contra res bis iudicatas restitutionem in suo auditorio admittit, ff. de minor., minor autem magistratus; arg. supra, de in integ. restit., tum ex litteris. Item videtur quod pluries possint dari, ff. de minor., et si sine § restitutus, ubi saepius restitutus fuit minor. Solutio: potest dici quod illud speciale est in hereditate, vel etiam ibi non fuit denegata sed saepe concessa, puta, petii restituti in integrum contra sententiam, concessa fuit mihi. Iterum lata fuit sententia contra me in principali, iterum dabitur mihi in integrum restitutio non contra primam sententiam, sed contra secundam, quod potest fieri nisi in casu C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi autem. Hic vero fuit denegata, unde ammodo non auditur nisi novae defensiones, etc. Et est speciale quod dicitur in C. de bon. quae liber., cum non solum § ubi autem, propter paternam verecundiam, et ne leges ludibrio fiant. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.