Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.4 Ex litteris
tit. De in integrum restitutione · 7 glosses
Idem Priori sanctae Mariae ad Carceres, et L. Canonico sanctae Mariae de Mandria.Incipit Ex litteris abbatis · alleged in the gloss as de in integ. restit., ex litteris — 7× per the register · find the allegations →
Vices suas
Alias non tenuisset sententia, supra, de offi. deleg., causam matrimonii; supra, de offi. deleg., cum causa.
Confirmavit
Hoc est speciale privilegium in causa appellationis, quod iudex altera parte absente procedere possit etiam lite non contestata, C. de temp. appel., cum anterioribus § illud; et 2. q. 6, ei qui § appellatore; et infra, de appell., per tuas; et infra, de appell., interposita.
Ad eum
Si iste fuisset solvendo, contra ipsum dumtaxat daretur actio mulieri. Sed quia in casu isto solvendo esse non poterat, ideo favore matrimonii restituitur mulier, ff. de eo per quem fac. erit, ex hoc edicto; et ff. de dolo mal., et eleganter § si dolo. Et si de hac falsitate constitisset, iure communi audiretur, arg. ff. si mens. fals., si duobus § 1.
Supplicavit
Supplicare potest quilibet quantumcumque remota sit appellatio, arg. 2. q. 6, anteriorum § illud; C. de precib. imper. offer., si quis adversus. Nam et servus supplicare potest pro domino, si dominus nolit appellare, ff. de appellat., servi. Sed in hoc differt appellatio a supplicatione, quia appellatione interposita nil est innovandum, sed pendente supplicatione mandatur sententia executioni, praestita cautione quod omnia restituat si sententia fuerit retractata, C. de precib. imper. offer., authen. quae supplicatio. Sic in restitutione in integrum quando suspectus est qui petit restitui, mandatur sententia executioni sub consimili cautione, infra, de in integ. restit., suscitata. Item in hoc differt appellatio a supplicatione, quia appellatur usque ad decem dies; supplicari autem potest usque ad biennium. Quod verum est cum supplicatio porrigitur superiori, C. de sent. praef. praet., litigantibus. Si vero supplicatio porrigitur iudici, tunc usque ad decem dies, ut in C. de precib. imper. offer., authen. quae supplicatio.
Ad plenum
Hoc ideo dicit, quia si plene probasset hanc fraudem, et causam absentiae, iure communi fierit restitutio, infra, de re iudic., cum Bertholdus, ubi minus sufficiens probatio sufficit, ne praeiudicaret opinio veritati, ut supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de procurat., in nostra. Et hoc ideo, quia absens legitime citatus, praesumitur contumax si non venerit, 3. q. 9, decernimus; 65. dist., si forte; ff. de re iud., contumacia. Sed talis praesumptio potest elidi per aliam praesumptionem, ff. de in int. rest., divus. Et inde est quod per praesumptivam probationem, et minus plenam eliditur praesumptio contumaciae. Unde per sacramentum unius potest probare se non contumacem. Nam violenta praesumptio eliditur per iuramentum, 35. q. 3, extraordinaria; et optimum arg. infra, qui matrim. acc. poss., cum in tua. Et sic potest intelligi 4. q. 5, quisquis, in fi. Tamen hoc iuramentum non facit plenam probationem, sed favore matrimonii admissa fuit mulier ad agendum, nec auditur mulier praetextu appellationis suae, quia contumax praesumitur, sed per fraudem semiplene probatam, et in favorem matrimonii restituitur.
Restituimus
Arg. quod nullo tractu temporis transit sententia contra matrimonium in rem iudicatam, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Sed ex hoc sumunt quidam contrarium argumentum et male.
Confirmetis vel infirmetis
Hoc tantum habet facere iudex appellationis, 2. q. 6, in fine. Et hoc habet locum quando in causa appellationis nil novi proponitur, et unicus tantum est articulus, ut hic erat; alias iudex appellationis pro parte potest confirmare sententiam et pro parte infirmare, ut infra, de testamen., Raynutius; et infra, de testamen., Raynaldus. Item ex eo quod dicit, confirmetus vel infirmetis, videtur quod executio non spectet ad ipsos. De hoc dictum est supra, de offi. deleg., pastoralis § praeterea.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.