Book I › tit. 1.33 De maioritate et obedientia
X 1.33.8 Inter quatuor
tit. De maioritate et obedientia · 8 glosses
Idem Constantinopolitano Patriarchae.Incipit Inter quatuor · alleged in the gloss as de maior. et obed., inter quatuor — 6× per the register · find the allegations →
Caperetur
A Venetis.
Iuris namque
Prima ratio.
Praeiudicium
Nulli enim auferenda est possessio ante causae cognitionem, ut 12. q. 5, nulli, in fi.; arg. 16. q. 6, placuit; 1. q. 3, volumus; et infra, ut lite penden., per totum; C. und. vi, si quis in tantam; C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale.
Citati
Unde sententia non tenet cum citatio non pervenit ad eum, nec fuit publice proposita, ff. quae sent. sine appel., illud § item ex eo edicto. Et nota quod ille qui est in possessione obedientiae conveniendus est, et non subditus qui praestat obedientiam. Et agit pro ecclesiis et defendit eas sibi subiectas, infra, de relig. dom., constitutus; et infra, de relig. dom., cum venerabilis. Item nota quod omnes quos negotium tangit vocandi sunt, ut hic patet. Quod si non fiat, non praeiudicatur absenti, nisi forte sciverit causam suam agi et taceat, infra, de re iudic., quamvis, ubi de hoc.
Se absentent
Simile 3. q. 9, caveant, et per totum; et supra, de rescript., ex parte Conventrensis; et supra, de consti., ecclesia. Nec tenet rescriptum quod praecipit aliquid fieri absente altera parte, et non per contumaciam, C. und. vi, meminerint; et C. si per vi. vel al. mod., nec imperiale.
Cum et ipsi
Prima ratio.
Inobediens
Videtur quod hoc licite potuisset petere, arg. supra, de elect., quia diligentia; et ff. de bon. libert., etiam § si deportatus.
Et in eorum absentia
Secunda ratio. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.