The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.5 Quia diligenti

tit. De electione et electi potestate · 4 glosses
Alexander III. Petro Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.Incipit Quia diligentia tua · alleged in the gloss as de elect., quia diligentia 6× per the register · find the allegations →
Schismate
Octaviani, qui contra Alexandrum erat, et Aquilegiensis patriarcha tunc schismaticus erat. Unde dicit, facias eum consecrari a suffraganeis, salva, etc. Schisma enim interpretatur divisio sive scissura, et est graecum nomen. Unde scissura in unitate ecclesiae esse non potest, et qui schismatici sunt ab eo qui est unum se dividunt, quare Spiritum Sanctum non habent, 24. q. 1, schisma. Inde est quod vestis domini quae unitatem significabat remansit indivisa, 16. q. 7, sicut domini vestimentum.
Susceperit
Quia si ordinam suscepisset, careret effectu et repelleretur a dignitate, nisi probaret se cum ordinaretur ordinatorem nescivisse damnatum, infra, de schismat., quod a praedecessore; et 9. q. 1, ordinationes; sic et qui ordinatur a simoniaco, 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et cum talibus quandoque dispensatur, ut hic, et infra, de schismat., fraternitati; et 1. q. 1, si quis a simoniacis. Sed si scivisset, non dispensaretur, ut ibi dicitur in capitulo 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et sic schismatici non promoventur sine dispensatione, ut hic dicit, alias esset contra, 12. dist., nos consuetudinem.
Iustitia
Quia per talem consecrationem non fit praeiudicium Aquilegiensis ecclesiae in posterum, supra, de summ. trin. et fid. cath., firmiter, in fi.; et supra, de summ. trin. et fid. cath., damnamus, circa fi.
Reverentia
Quia episcopus consecratus nihilominus debebit facere obedientiam patriarchae cum redierit ad catholicam unitatem. Et est arg. quod protestatio necessaria est in huiusmodi, sic 7. q. 1, pontifices; et 24. dist., presbyteri; et 9. q. 3, salvo. Et huiusmodi protestatio semper necessaria est, ut infra, de iure patron., ex litteris. Item est arg. quod excommunicati vel suspensi omnia iura recuperant post absolutionem, 15. q. 6, nos sanctorum; et 15. q. 6, iuratos; et 3. q. 4, beatus; et 4. q. 1, diffinimus; et 32. q. 5, praeceptum, in fi.; et 6. q. 1, illi qui. Arg. contra 2. q. 3, Enthemium § hinc colligitur; et 3. q. 4, consanguineorum, in fi. Solutio: prima pars vera est et etiam famae restituitur si infamia canonica tantum sit irrogata, arg. 6. q. 1, illi qui.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.