The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.8 De schismaticis et ordinatis ab eis

X 5.8.1 Quod a praedecessore

tit. De schismaticis et ordinatis ab eis · 4 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Quod a praedecessore · alleged in the gloss as de schismat., quod a praedecessore 3× per the register · find the allegations →
Octaviano
Hic Octavianus Ioannis maledicti vocatus fuit Victor et vixit annis novem et mensibus septem. Eo mortuo successit ei Guido iste qui vocatus est Paschalis. Isti duo schismatici fuerunt quorum facta hic damnantur. Ber.
Irritas
Ut 9. q. 1, ordinationes. Et intellige quantum ad executionem nisi cum eis fuerit dispensatum, infra, de schismat., fraternitati. Vel nisi ordinatus probaret se nescivisse illum fuisse schismaticum qui ordinavit, ut 9. q. 1, ordinationes. Simile 1. q. 1, si quis a simoniacis, quia tunc dispensatur cum eis, quia conferunt sacramenta dummodo in forma ecclesiae, sed non executionem quia eam non habent.
Alienationes
Sic 12. q. 2, alienationes.
Firmitate
Quia dum ecclesia habet pastorem haereticum vel schismaticum vacare intelligitur, supra, de praescrip., placuit. Unde non valent quae a tali praelato fiunt in praeiudicium ecclesiae, 12. q. 2, si qua de rebus. Sed pone quod talis praelatus acquisivit aliqua ecclesiae, videtur similiter quod non teneat, commodum enim cum incommodo compensari debet, ff. de negot. gest., si negotia. Credo tamen quod illud in favorem ecclesiae introductum est, quod si acquirit, teneat, nec cassabitur quia quod favore alicuius introductum est non convenit in eius laesionem retorqueri, C. de legat., quod favore; et ff. de minor., si iudex. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.