The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.36 De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae

X 3.36.7 Cum venerabilis

tit. De religiosis domibus ut episcopo sint subiectae · 7 glosses
Idem Abbati et Conventui Farbensibus.Incipit Cum venerabilis frater · alleged in the gloss as de relig. dom., cum venerabilis 6× per the register · find the allegations →
Ecclesiam sancti
Hic videtur quod si una ecclesia agat de subiectione alterius, quod non sit agendum contra ipsam ecclesiam, sed potius contra ipsam quae est in possessione illius, supra, de elect., querelam; et 16. q. 3, inter memoratos; et supra, de praescrip., auditis, ubi de hoc; ff. de liber. exhib., si filius, 2. resp.; et ff. si serv. vend., is cuius familia. Arg. contra supra, de appell., ad audientiam; et supra, ut lite non cont., quoniam § quod si; 12. q. 2, quicumque militum; et supra, de elect., querelam. Sed ibi convenitur subditus suo nomine et nomine ecclesiae.
Petrinentiis
Petitio nimis larga videtur. Sic supra, de restit. spol., cum ad sedem. Quia verbum pertinere late patet, ff. de ver. sig., verbum pertinere. Quid iuris sit de hoc dictum est supra, de libel. oblat., significantibus; et supra, de dona., inter dilectos.
Locavisse
Sed hoc non sufficit, supra, de fide instrum., inter dilectos; et C. locat. et conduct., ad probationem.
Annotatio temporis
Id est, in annis Domini. Idem esset in indictione in qua citius comprehenditur falsitas, supra, de fide instrum., inter dilectos. Io.
In diocesi Sabinensi
Unde iure communi ad eum spectabat, supra, de relig. dom., de xenodochiis; et 18. q. 2, monasteria; et 16. q. 7, omnes basilicae; 100. dist., contra morem. Ber.
Episcopale ius
Hoc in multis consistit, supra, de offi. ord., conquerente.
Propter praedicta
Scilicet propter rasuram in loco suspecto et interlinearem scripturam. Sic supra, de fide instrum., inter dilectos. Ad hoc enim ut credatur instrumento, oportet quod sit sine omni suspicione, arg. supra, de rescript., cum adeo; et supra, de rescript., ad audientiam 1; et C. de edict. div. Had. toll., edicto. Sed quid si rasura reposita fuerit de eadem manu? Non videtur quod obstet, arg. infra, de privileg., cum olim propter; C. de fid. instrum., comparationes. Si constet quod eadem manu et in loco non suspecto, non obest. Item quid si rasura sit in uno loco, et tamen per alia quae posita sunt in instrumento, probetur bene propositum? Videtur quod sufficiat ad probandum, arg. bonum supra, de re iudic., cum I et A.; C. si ex fals. inst. vel test., falsam. Et hoc satis potest concedi, quia non est praesumptio quod in fraudem factum sit, quia et sine illa rasura constabat. Item hoc ipso quod instrumentum falsatum fuit, sufficiebat ad imponendum ei silentium, supra, de rescript., olim. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.