Book II › tit. 2.16 Ut lite pendente nihil innovetur
X 2.16.3 Ecclesia sanctae Mariae
tit. Ut lite pendente nihil innovetur · 3 glosses
Innocentius III. Abbati et Conventui sancti Silvestri.Incipit Ecclesia sanctae Mariae · alleged in the gloss as ut lite penden., ecclesia 1 — 9× per the register · find the allegations →
Successerunt
Hoc ideo dicit, quia possessiones super quibus contra Ioannem de Ateia movit ecclesia quaestionem, monasterium sancti Silvestri locaverat alii, locationis titulo, quas monasterium receperat a Ioanne de Ateia lite pendente, ut infra, ut lite penden., ecclesia 2. Et hic dicitur, unde monasterium, quia non potuit illas possessiones revocare, alias possessiones aequivalentes prioribus substituit in locum illarum. Et est hic arg. quod res quae succedit in locum alterius, eodem iure censetur cum illa, arg. infra, de usur., cum tu, in fi., et in glossa fi.; et 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde; et ff. de leg. 3, fideicommissa § 1; et ff. de leg. 3, fideicommissa § si rem suam; ff. de leg. 2, imperator, in fi.; et ff. de leg. 2, sed quod; et ff. de donat. inter vir. et uxor., uxor marito. Arg. contra ff. de fur., qui vas § ulti.
Litigiosi
Poena litigiosi contractus est, quod emptor sciens rem litigiosam pretium amittat et rem restituat, non ut cedat lucro alienatori, sed pretium et alia tanta quantitas ab eo qui alienavit, dabitur fisco. Ignorans pretium recuperat a venditore et tertiam partem pretii, quia ei non manifestavit rem litigiosam fuisse. Et eodem modo punitur sator et donatarius sciens vel ignorans, secundum quod traditur C. de litig., censemus, in princ. Vitium litigii dicitur, cum quis rem litigiosam in iudicium deductam, de cuius dominio movetur quaestio inter actorem et reum, transfert in alium lite pendente sive sint res sive actiones, C. de litig., censemus, in princ.; et in authentico ibi posita C. de litig., authen. litigiosa. Tamen in aliquibus casibus qui ponuntur in ipsa lege, potest res litigiosa alienari, scilicet nomine dotis, donationis ante nuptias, transactionis, et divisionis rerum hereditarium factae vel per legati vel per fideicommissi causam. Et haec locum habent in specialibus iudiciis. In universalibus vero cum agitur de hereditate, praetor permittit quandoque fieri alienationem, scilicet pro impensis funeris, pro solutione debiti, pro cibariis familiae, ff. de pet. hered., divus. Et ita ecclesia sanctae Mariae poterat agere de vitio litigiosi contractus contra Ioannem de Ateia, qui transtulit possessiones illas in monasterium lite pendente ad poenam et ad ipsam rem contra monasterium, ut in lege praedicta C. de litig., censemus.
Laboret
Sed qualiter potest hoc esse, quod in vanum fit talis actio, cum si monasterium offerat se liti, condemnabitur in expensis ac si possideret, ff. de rei vend., is qui se obtulit; et ff. de pet. hered., qui se liti, et cum dolus pro possessione habeatur, ff. de regul. iur., parem? Dic quod cessant illae leges in ecclesiasticis negotiis, ne delictum personae etc., 16. q. 6, si episcopum; et infra, de except., cum venerabilis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.