Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.36 Postremo
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 2 glosses
Lucius III. Galtero Linconiensi Episcopo.Incipit Postremo fraternitati tuae · alleged in the gloss as de appell., postremo — 7× per the register · find the allegations →
Consanguineus
Sed usque ad quem gradum intelligimus istam consanguinitatem? Videtur quod usque ad septimum, quia usque ad illum gradum succederet illi aliis deficientibus, 35. q. 5, ad sedem, in 1. colum. Unde cum remaneat affectio, potest recusari usque ad illum gradum in quo posset ei succedere. Arg. contra quia hodie consanguinitas ultra quartum gradum non extenditur, infra, de cons. et affin., non debet. Arg. illius constitutionis infra, de cons. et affin., non debet, posset dici quod ultra quartum gradum non posset recusari ut suspectus. Sed certe honestius reputo, quod in superioribus adhuc repellatur, quia semper affectio et dilectio prima remanet et succederet ei, ut dictum est. Modica enim causa repellit iudicem, puta familiaritas, supra, de offi. deleg., insinuante. Et periculosum est sub iudice litigare suspecto, 3. q. 5, quia suspecti; et C. de iud., apertissimi. Quid si iudex aequaliter esset consanguineus utriusque? Tunc par affectionis causa suspicionem removet, ff. de ritu nupt., non solum § de uno. Item removeretur iudex si esset dominus impetrantis, supra, de offi. deleg., causam quae, ubi plures casus notantur. Item de hoc plures casus invenies supra, ut lite non cont., accedens 1. Item si ab ipso appellatur in alia causa, supra, de appell., ad haec si in; et supra, de appell., proposuit. De eo quod hic dicitur, et supra, de offi. deleg., causam quae; et in decretali praedicta supra, ut lite non cont., accedens 1, plane invenies de hoc. Ber.
Advocati officio
Qui enim fuit advocatus in causa, postea in ea iudex esse non debet aut assessor, ne actiones suae vel advocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen praeferre, C. de assessor., nemo, in fi. Et qui similem causam habet, removetur, supra, de iudic., causam quae inter. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.