The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.24 Proposuit

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 3 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Proposuit nobis M. · alleged in the gloss as de appell., proposuit 11× per the register · find the allegations →
In aliis
Et ita patet quod appellatio non eximit appellantem a iurisdictione iudicis, nisi in eo tantum super quo appellatur, supra, de appell., cum teneamur; et supra, de appell., ad haec si in; et infra, de appell., pastoralis; et infra, de appell., extravag. Romana § cum vero.
Non debet
Hoc verbum debet necessitatem importat. Simile 11. q. 4, debent. Unde si appellans vult eum recusare, potest, quia suspectus est, ut hic dicit, et supra, de appell., ad haec si in. Alioquin si nollet eum recusare, tenetur coram illo respondere, quia suus iudex est. Sed quid si appellavi a delegato et pendente appellatione iterum datur iudex contra me in alia causa. Numquid potero ipsum recusare propter ipsam appellationem? Dicas quod sic, arg. istius capituli. Dicas quod haec recusatio pendente priori appellatione est in pendenti. Nam si pronuncietur appellationem tenuisse, apparet quod eum gravavit. Et sic admittitur recusatio in secunda causa, arg. infra, de appell., postremo. Si autem pronunciatur male appellatum, apparet quod illum non gravavit. Unde remittitur ad primum iudicem, infra, de appell., cum in ecclesia; et infra, de appell., ut debitus. Et sic non poterit eum recusare in alia causa.
Manifesto
Habes hic quod in notoriis non est locus recusationi sicut nec appellationi, supra, de appell., cum sit Romana; et supra, de appell., consuluit 1. Arg. contra 2. q. 5, quia suspecti. Sed illud de manifestis non notoriis. Hic vero de manifesto, quod est notorium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.