Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.60 Cum cessante
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 1 gloss
Idem in eodem.Incipit Cum cessante causa · alleged in the gloss as de appell., cum cessante — 17× per the register · find the allegations →
Comminando
Videtur ergo quod si iudex comminatoria verba proferat parti, quod ex hoc possit appellari, nisi de hoc satisfaciat iudex. Quod tamen non est verum, quia ex officio suo comminari debet, ff. de iud., in peremptorio; et supra, de in integ. restit., tum ex litteris, in fi. Nec etiam debet statim quis moveri propter asperitatem verborum, supra, de rescript., si quando. Sed qualiter iudex potest mutare consilium suum in alterius iniuriam contra regulam istam, ff. de re iud., nemo? Sed certe eodem modo quo appellans potest mutare consilium, ut 2. q. 6, ei qui § si quis libellos, sic et iudex. Et intellige si appellans adhuc non fecit sumptus ad prosequendam appellationem, ff. de condi. caus. dat., si pecuniam, in princ. Sed si sumptus vellet reficere, potest adhuc revocare gravamen, quia iam non interest illius, infra, de appell., interposita § 2. Sed numquid iudex post decem dies potest mutare suam interlocutoriam? Videtur quod non, quia postea transit in rem iudicatam, sicut etiam in diffinitiva, supra, de elect., cum dilectus; et supra, de testib., significaverunt, ad fi. Arg. contra ff. de re iud., quod iussit. Potest dici quod licet transeat in rem iudicatam quo ad hoc quod post decem dies non possit appellari, non tamen quo ad iudicem, quin possit revocare suam interlocutoriam, quia et appellans post decem dies potest renunciare appellationi, quia ipso facto renunciat quis eo quod non prosequitur ipsam, supra, de appell., personas. Advertat tamen qualiter corrigat suam sententiam sive errorem, quia si ita dicat: ego revoco sententiam meam, sive corrigo errorem meum, sic fatetur se errasse. Et sic ille habuit probabilem causam appellandi, et sic videtur iurisdictio ab illo translata sit. Et sic canon non posset reddere sibi iurisdictionem, cum fateatur causam a se translatam. Curialius ergo dicat: non credo te gravasse, sed si gravavi te in aliquo, illud revoco. Arg. colligitur ex hac decretali quod interlocutoria non transeat in rem iudicatam. Sed verum est quod non transit, ut dictum est, quin iudex bene possit illam revocare re integra. Sed quantum ad illum contra quem lata est sententia, si non appellet infra decem dies, bene transit. Et sibi imputetur quod non appellavit, quia sententiae acquievisse videtur, arg. supra, de re iudic., quod ad consultationem. Io. Item hic est arg. quod actio semel extincta non reviviscit, arg. ff. de bon. poss. sec. tab., qui ex liberis § qui testamento. Et est contra illud de conse. dist. 4, quaeris; et ff. de solut., qui res § aream. Sed hoc est beneficio huius constitutionis, et quia iudicis est corrigere quod minus legitime fecerit, infra, de accusat., qualiter et quando 1. Alia iura plura hoc dicunt.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.