Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.61 Cum speciali
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 16 glosses
Idem in eodem.Incipit Cum speciali sit · alleged in the gloss as de appell., cum speciali — 62× per the register · find the allegations →
Prohibitione
Quam habes infra, de sent. excom., sacro.
Competenti
Trina scilicet, ut 16. q. 7, omnes decimae; 17. q. 4, de presbyterorum; et 24. q. 3, de illicita.
Coram eodem
Supra, de appell., secundo.
Iustae suspicionis
Quid si dubitetur an sit iusta, quia non est in iure expressa et alias dubitaretur? Respondeo: arbitri electi de hoc cognoscant, primo an sit iusta, quia omnia quae ad hunc articulum pertinent, ad arbitros pertinent, supra, de offi. deleg., suspicionis.
Cum iudice
Hoc intellige quando iudex ordinarius procedit ex officio suo contra aliquem ad famam vel clamorem, infra, de accusat., qualiter et quando 2. Et sic loquitur ista constitutio in ordinario, ut bene declarant sequentia. Aliter intelligi non potest. Et ita tam in ordinario iudicio quam extraordinario, scilicet inquirendo potest iudex recusari.
Tertium
Sub hac forma non posset compromitti in duos, ut si dissentiant tertium eligant, supra, de arbitr., innotuit; et ff. de recepti., item si unus § si in duos. Sed si in duos simpliciter compromittatur, si dissentiunt, praetor eos cogere debet ut concordent vel tertium assumant, ff. de recepti., item si unus § principaliter; et supra, de offi. deleg., suspicionis § 1. Item arg. quod arbiter quantum ad hunc casum posset egredi fines iniunctos, quod verum est auctoritate huius constitutionis, alias non potest, supra, de arbitr., cum dilectus; ff. de recepti., non distinguemus § ulti. Ber.
Districto praecepto
Et sic videtur quod idem faciat praeceptum canonis, quod facit praeceptum iudicis, ut beneficio huius canonis teneantur concordare vel alium eligere. Sed quia canon iste poenam istam non imponit, iudex recusatus compellat illos et poenam eis imponat si non concordant, supra, de offi. deleg., suspicionis, in fi. Quae sit potestas istorum arbitrorum dicitur supra, de offi. deleg., suspicionis, in fi.
Terminum
Ab ipso iudice praefigendum, infra quem arbitri suspicionis negotium terminare procurent, infra, de appell., extravag. legitima, in concilio Lugdunensi, quae corrigit illam supra, de offi. deleg., suspicionis, in hoc tantum. Et merito iudex recusatus arbitris iterum terminum praefigere debet, infra quem causam suspicionis determinent, sicut iudex a quo appellatur potest et debet praefigere terminum appellanti, infra quem causam appellationis prosequatur. Alioquin in causa procedat, ut in § sequenti, et supra, de appell., saepe. Et eadem ratio est in utroque casu, scilicet ne praetextu frivolae appellationis vel recusationis negotium prorogetur. Ideo decretalis illa supra, de offi. deleg., suspicionis, corrigitur quantum ad hunc articulum. Ber.
De recusatoris
Nota ergo quod haec constitutio loquitur in ordinario, quod ex eo probatur quod iudex recusatus committit alii negotium illud, quod non potest facere delegatus invito recusatore, supra, de appell., secundo. Immo statim suspensa est potestas ipsius, ut ibi dictum est, quae loquitur in delegato tantum. Sic supra, de for. compet., si quis contral et 11. q. 1, pervenit; et supra, de appell., ad haec si in; et infra ubi ordinarius recusatus committit alii causam, probata primo suspicione secundum tenorem huius constitutionis. Sed contra supra, de for. compet., licet ex suscepto, ubi ordinarius recusatus non committit negotium, immo ibi recurritur ad alium iudicem. Sed illa loquitur secundum consuetudinem loci, cum vacat imperium, nec continetur ius commune. Et sic patet ex hac constitutione quod ordinarius potest recusari, et causa suspicionis probanda est coram arbitris. Et secundum determinationem istius intellige iura praedicta, quae loquuntur de recusatione ordinarii. Et nota quod haec clausula de recusatoris assensu, secundum Io. si determinet totalem disiunctam, committat negotioum vel ad superiorem remittat, in optione recusatoris est, an velit negotium committi, an ad superiorem referri. Et dicit Io. quod intellectus iste probabilis est. Si determinat primam partem tantum, tunc littera vult quod secundum voluntatem recusatoris eligenda sit persona cui committat negotium, dum tamen non sit suspecta. Intellectus iste non videtur probabilis, immo improbabilis. Iniquum enim esset quod actor ad voluntatem ipsius rei ipsum conveniat. Nam pro modica causa quandoque traheret eum ad Papam, ut illum fatigaret laboribus et expensis. Et sic posset saepe contingere, quod potius renunciaret liti quam vellet taliter laborare. Vel posset eligere talem, licet illum recusare non possit, quia causam suam male tractaret. Unde dicas de recusatoris assensu et etiam de assensu actoris, ut de utriusque partis assensu, committat negotium recusatus, quod probatur supra, de for. compet., si quis contra; et supra, de appell., ad haec si in; et infra ubi dicitur: te insistente iudicem eligant ipsae partes. Partes enim communi consensu iudices eligere debent cum ordinarius recusatur, 11. q. 1, pervenit. Si partes non concordaverint, tunc iudex committat alicui personae neutri parti suspectae, et quod dicit de recusatoris assensu, praecipue intellige quod requirendus est assensus recusatoris, ne iterum recuset illum ex quo consentit in illum, supra, de offi. deleg., insinuante; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § nos; et supra, de offi. deleg., super quaestionum § verum; et 3. q. 3, induciae § offeratur. Et similiter consensus actoris requirendus est, ne ipsum postea recuset, quia licet sit actor, posset eum recusare, ut supra, de for. compet., si quis contra. Numquam fuit intentio domini Papae, quod potestas committendi resideret penes recusatorem, et in potestate iudicis est remittere negotium ad superiorem vel committere de assensu recusatoris et etiam actoris, ut dictum est. Et haec determinatio de assensu recusatoris determinat tantum hoc verbum committat.
Confessione
Ita patet quod non admittitur appellatio contra confessionem, vel si excessus sit manifestus evidentia rei vel alio legitimo modo, puta per sententiam. Istis tribus modis factum dicitur notorium, infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Confessus non auditur appellans, 2. q. 6, quicumque. Consuevit tamen dici quod sola confessio non impedit in criminali, quin possit appellari, 2. q. 6, ei qui § sunt quorum. In civili tamen si vellet probare errorem, auditur, ff. de confes., cum fideicommissum; supra, de confess., ex parte. Sed hic non admittitur, quia a correctione non appellatur et extra ordinem agitur hic.
Infra terminum
Nota quod triplex est terminus, ut notatur supra, de appell., personas. Et ibi illud videas.
Procedat
Ad petitionem adversarii, ut differat a sequenti, quando iudex ex officio suo procedit.
Coram superiore
Sed qualiter procedet superior, quando episcopus procedit ex officio, numquid vocabitur episcopus? Credo quod sit vocandus, ut defendat processum suum si voluerit, sicut vocaretur adversarius in alio casu, cum est ibi actor et reus. Nec tunc necesse est iudicem esse praesentem, qui tulit sententiam, quia ius eius non laeditur, arg. 2. q. 6, hoc etiam.
Defecerit
Et sic videtur quod appellans teneatur probare se iuste appellasse, quod est verum si appellatio recipitur, alias non, infra, de appell., interposita. Et sic praesumitur pro sententia iudicis, supra, de renunciat., in praesentia. Arg. contra supra, de probat., quoniam. Sed dic quod praesumitur pro sententia iudicis, ex quo apparet de actis, sed pro processu non praesumitur, si dubitaretur de ipso, nisi quatenus constiterit, ut in constitutione illa supra, de probat., quoniam.
Has constitutiones
Scilicet praesentem et illam infra, de sent. excom., sacro.
Regulares
Supra, de appell., reprehensibilis; et supra, de appell., inter caetera.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.