Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.4 Personas ecclesiarum
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 3 glosses
Idem Norvicensi Episcopo.Incipit Personas ecclesiarum · alleged in the gloss as de appell., personas — 13× per the register · find the allegations →
Praefixerit
Et sic appellans potest sibi statuere terminum ad appellationem prosequendam, iudex eodem modo, infra, de appell., oblatae; et infra, de appell., cum sit Romana; et infra, de appell., ad haec cum; et infra, de appell., pervenit 1.
Tu ei diem
Hic statuitur dies ad praesentandum se iudici, infra, de appell., cum sit Romana. Quandoque statuitur ad iter arripiendum, infra, de appell., pervenit 2; et supra, de re iudic., cum causa. Quandoque statuitur terminus a lege annus, vel ex iusta causa biennium, infra, de appell., cum sit Romana. Terminum vero statutum a parte vel a iudice neutra pars potest pervenire, dum tamen appellatus dolose non praeveniat appellantem, ut infra, de appell., oblatae. Et de termino dato a lege potest intelligi, infra, de appell., ex insinuatione, ut dixit Io. Quod non est verum, ut ibi dicitur.
Ex tunc
Post terminum elapsum. Et procedere potest ac si peremptorie vocatus non venisset, infra, de appell., saepe; et infra, de appell., consuluit 1, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.