The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.5 Cum sit Romana

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 13 glosses
Idem Remensi Archiepiscopo.Incipit Cum sit Romana · alleged in the gloss as de appell., cum sit Romana 51× per the register · find the allegations →
Indulgetur
2. q. 6, ei qui; et C. de temp. appel., authen. ei qui appellat. Et si iusta causa intervenerit, biennium indulgetur, ut ibi dicitur. Alias non daretur, infra, de appell., constitutus. Immo et triennium datur, infra, de appell., ex ratione.
Distantia
Omnia ista sunt consideranda ad moderandum tempus, scilicet locorum distantia, 63. dist., cum longe; et 13. q. 2, ubicumque. Et qualitas personarum et negotii, ff. de damn. infect., qui bona § ulti.; et ff. de damn. infect., in causae; et ff. de damn. infect., si finita § 3; et ff. de iud., nonnumquam; et ff. de re iud., qui pro tribunali.
Recisius tempus
Arg. quod iudex potest abbreviare inducias datas a lege. Sic ff. de re iud., qui pro tribunali; et infra, de appell., oblatae; et supra, de re iudic., quod ad consultationem. Arg. contra quod non possit, 28. dist., de his; et ff. de re iud., si se non § si quis condemnatus; et 3. q. 3, de induciis. Immo arbitrio iudicis ista videntur committi, arg. 5. q. 3, si aegrotans; 3. q. 2, si episcopus; ff. de iud., nonnumquam. Solutio: induciae quae dantur a lege vel canone servandae sunt, nisi iusta causa intervenerit quare sint abbreviandae. Et tunc committitur arbitrio iudicis, ut hic, et ff. de ver. oblig., continuus § 2. Et magis hoc potest officio iudicis discerni quam aliqua locutione exprimi, ff. de solut., ratum; et ff. rem rat. hab., quo enim § Iulianus; et infra, de dona., Apostolicae. Et ita ex causa hoc faciendum est, supra, de re iudic., quod ad consultationem; et ff. de re iud., qui pro tribunali; et supra, de dilat., dilecti. Quaedam tamen induciae sunt statutae in iure, quae diminui sive mutari non possunt nec augeri, ut est tempus decem dierum datum ad appellandum. Item etiam tempus infra quod peti debet in integrum restitutio et etiam terminari, scilicet quatuor annorum, ut 2. q. 6, anteriorum; et C. de temp. in int. rest., supervacuam. De hac materia dictum est supra, de dilat., praeterea. Sed numquid est illud ita intelligendum simpliciter, ut iudex possit diminuere de anno appellationis, ut appellans teneatur causam appellationis finire infra minus tempus anno vel biennio? Quidam dicunt quod bene potest iudex imponere hanc necessitatem appellanti, ut ipse debeat finire causam appellationis quantum est in se. Sed si remaneret per iudicem vel per aliam iustam causam, non est ei imputandum, infra, de appell., ex insinuatione; et 2. q. 6, anteriorum § ad hoc. Et sic intelligunt quod dicit, nisi iudex forte recisius tempus fuerit moderatus infra quod finiat causam suam. Verius dicas quod iudex non potest istud tempus abbreviare quantum ad hoc, ut appellans teneatur causam finire infra tempus statutum a iudice, immo annum integrum habebit, vel biennium ex iusta causa ad finiendum causam, quo elapso rata manebit sententia, ut hic dicit, et C. de temp. appel., cum anterioribus. Sed pro tanto dicitur iudex posse recisius tempus moderari, quia iudex posset compellere appellantem sive terminum statuere illi, ut se repraesentet in termino illo coram superiore ad quem appellavit, vel iter arripiat ad prosequendam appellationem coram illo ad quem appellavit. Quod si non fecerit, si lata est sententia, potest illam mandare executioni, quia statim tenet ac si appellatum non fuisset. Sed si appellaverit ante sententiam, postea tunc procedat in causa, quia terminus talis tunc obtinet vicem peremptorii, infra, de appell., saepe; et supra, de re iudic., cum causa; et supra, de appell., personas. Et quantum ad hoc solum potest iudex recisius tempus moderari. Si vero nullum terminum statuit appellanti, tunc habet annum a lege, et iudex tunc per totum annum non potest procedere ad exequendam sententiam. Vel super principali anno elapso potest, secundum quod potest cum terminus statuitur. Et hoc satis colligitur infra, de appell., reprehensibilis § 1; et infra, de appell., consuluit 1, in fi. Et hoc statuitur propter malitiam appellantium, qui malitiose appellant causa impediendi executionem vel processum iudicis, et per hoc ei consulitur contra quem appellatur.
Si vero a gravamine
Si ante litem contestatam a gravamine quis appellat, tunc si statuto termino non prosequatur appellationem, iterum potest appellare. Et sic intellige illam decretalem infra, de appell., sua nobis; et infra, de appell., directae. Si vero post litem contestatam appellet, et infra terminum non est prosecutus, non auditur appellans, quia iam fuit contumax, 2. q. 6, ei qui § sunt quorum.
A gravamine
Causa gravaminis probabilis allegata, quae si probata esset, reputaretur legitima, alias non auditur, infra, de appell., ut debitus.
Ante litis
Hoc potest intelligi cum appellatur super aliqua exceptione dilatoria coram iudice, infra, de appell., ex parte 1. Et etiam post, infra, de appell., super eo 2; et 2. q. 6, non ita. Secus secundum leges, ut ibi.
Passim
Id est, quandocumque etiam gravamine non expresso. Et sunt illi canones, 2. q. 6, ad Romanam ecclesiam omnes; et capitulis sequentibus 2. q. 6, si quis putaverit 1; 2. q. 6, ad Romanam ecclesiam ab omnibus; 2. q. 6, placuit ut a quibuscumque; et supra, ut lite non cont., accedens 1. Hodie necesse est allegare causam probabilem, quae si esset etc., quaecumque sit causa, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali § porro.
Nec solent
Proprie sumpto vocabulo, quia appellatio non fit nisi a iudice, supra, de offi. deleg., super quaestionum § nos autem. Vel prout dicitur appellatio continet querelam iniquae sententiae, ff. de minor., praefecti. Loquitur ergo de appellationibus quas aliqui quandoque faciunt cum dicunt: ego appello te ad curiam, vel venias ad iudicem ut faciat mihi iustitiam. Sed ille non tenetur ire, sicut denunciatio facta ipsi domino in foro non tenet, sed in re ipsa debet fieri, ff. de novi operis nunc., de pupillo § si quis forte. Vel dicas quod loquitur de appellationibus quae fiunt extra iudicium ab adversario, ne faciat aliquid in praeiudicium appellantis, super eo pro quo appellat. Et tales appellationes quasi provocationes sunt ad causam, et talibus appellationibus est deferendum, infra, de appell., bonae. Et tales appellationes faciunt clerici frequenter inter se, et in electionibus et pro aliis negotiis ecclesiae, supra, de elect., consideravimus; et supra, de elect., bonae 1; et supra, de elect., auditis; infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis.
Ante sententiam
Post litis ingressum, ut differat a praecedenti vers.
Cogitur
Sed non videtur quod sit compellendus, C. de appellat., eos, in fi., ubi dicitur quod nemo compellitur prosequi appellationem, immo potest poenitere, 2. q. 6, ei qui § si quis libellos. Sed debet compelli alternative, infra, de appell., consuluit 1; et infra, de appell., saepe.
Manifestus
Id est, notorius, infra, de appell., pervenit 1. In notoriis enim non admittitur appellatio, ut ibi.
Irrequisitum
Arg. quod in notoriis non est aliquis vocandus in ius, arg. 2. q. 1, de manifesta; 11. q. 1, statuimus. Arg. contra 12. q. 2, indigne. Et nemo est excommunicandus, nisi legitima admonitione praemissa, infra, de sent. excom., sacro. Dic quod non fuit requisitus per edictum peremptorium ad iudicium. Admonit tamen eum ad poenitentiam. Et quia crimen notorium erat, non vocavit eum, quia nec expediat ex quo nolebat se corrigere, vel irrequisitum illa vice, vel requisivit eum per Apollinem discipulum suum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.