The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.12 Super eo

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Super eo · alleged in the gloss as de appell., super eo 2 7× per the register · find the allegations →
Litis contestationem
De appellatione quae fit ante sententiam, intellige secundum illam decretalem infra, de appell., ut debitus. Post sententiam vero indifferenter appellatur nulla causa expressa, sed sufficit dicere ab iniqua sententia appello, 2. q. 6, post appellationem § forma 2.
In casibus
Ut 2. q. 6 § ante sententiam.
Sicut appellationi
Sicut appellatio causa probabili non expressa non admittitur, infra, de appell., ut debitus. Sic nec recusatio admittitur causa recusationis probabili non expressa, infra, de appell., cum speciali; et melius infra, de appell., novit.
Recepisse
Die receptionis non numerata, ff. si quis caut., vicena; ff. de requir., annus; et 4. q. 5, quisquis. Sic dies in quo excommunicationis exceptio proponitur, quae infra octo dies probari debet, non computatur in illis octo diebus, supra, de except., extravag. pia, quae est Inno. iiii; et supra, de restit. spol., extravag. frequens. Arg. contra ff. de ver. oblig., continuus § qui praesens.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.