Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.43 Novit
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 6 glosses
Innocentius III. illustri regi Francorum.Incipit Novit ille qui · alleged in the gloss as de appell., novit — 3× per the register · find the allegations →
Non edidit
Sed dominus Papa tulit sententiam illam.
Publicavit
Sic et Achatius non fuit dictator novi erroris sed veteris imitator, 24. q. 1, Achatius non est; et 12. dist., praeceptis; et infra, de feud., ex parte. Simile infra, de privileg., quia intentionis. Qui enim rem perducit in lucem, potius rem declarat quam aliquid novi faciat, ff. de acq. rer. dom., adeo quidem § si quis, in fi.; ff. qui testam. fac. pot., heredes palam § 1; ff. si serv. vend., sicut § distant, alias ff. si serv. vend., sicut § sed si quaeritur.
Secundum ius
Tam canonicum quam civile, supra, de re iudic., quod ad consultationem; et 2. q. 6, ei qui § sunt quorum, vers. ab executore; et C. quor. app. non rec., ab executore.
Ab executoribus
Hoc intelligendum est de mero executore, qui nullam habet cognitionem sed tantum executionem, supra, de offi. deleg., pastoralis § quia vero, ubi de hoc; et supra, de re iudic., de caetero. Talis fuit iste.
Modum excederent
Sic supra, de re iudic., quod ad consultationem, ubi de hoc.
Debuisset
Ex hoc videtur quod sicut non posset appellari a mero executore, ita non potest recusari, supra, de appell., super eo 2; et supra, de appell., inter caetera § 3. Sed si non esset merus executor, bene posset appellari ab ipso et recusari. Io. Sed videtur potius dicere littera ista, quod si quis appellat a suspecto, quod propterea non debet dimittere quin procedat, quia primo recusatio est proponenda. Et si iudex illam non admittat, si sit iusta, tunc est appellandum, quia tunc ipsum gravat. Suspicio enim proponenda est secundum formam illius decretalis supra, de appell., secundo; et infra, de appell., cum speciali. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.