Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.5 De caetero
tit. De sententia et re iudicata · 1 gloss
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit De caetero noveris · alleged in the gloss as de re iudic., de caetero — 7× per the register · find the allegations →
Fraus
Scilicet circa negotium principale, quia obtinet sententiam per fraudem, puta per falsos testes vel per falsa instrumenta. Si haec obiiciantur coram executore, ut executio differatur, non est ei facultas de hoc cognoscnedi, ut hic dicit. Quia sic assumeret partes iudicis, quod esse non debet, C. de execut. rei iud., si ut proponis. Nec sententiam debet mandare executioni, sed haec referre debet superiori, ut hic dicitur, et infra, de crim. falsi, super eo. Arg. contra hoc habes, quod iste executor posset de huiusmodi cognoscere, 25. q. 2, si non cognitio. Solutio: hoc capitulum de mero executore intelligitur, qui nullam habet cognitionem annexam nisi solam executionem. Sic intelligitur infra, de crim. falsi, super eo. Lex praedicta intelligitur de illo executore, qui habet cognitionem. De hac materia plene tractatur supra, de offi. deleg., pastoralis § quia vero.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.