Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus
X 2.28.28 Pervenit
tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 5 glosses
Idem Salabriensi Episcopo.Incipit Pervenit ad nos · alleged in the gloss as de appell., pervenit 2 — 10× per the register · find the allegations →
Residentiam
Quam quilibet clericus de iure communi facere debet, 7. q. 1, si quis in clero; et 91. dist., Eleutherius; infra, de cleri. non residen., ex tuae; et infra, de cleri. non residen., quia nonnulli. Nisi iusta causa excusentur, puta infirmitate, vel si abest de licentia praelati sui, infra, de cleri. non residen., relatum.
Frustratoriae
Et ita admittitur haec frustratoria appellatio, quae hodie non recipitur, nisi causa probabilis exponatur in appellatione, infra, de appell., ut debitus; et infra, de appell., cum speciali; et infra, de appell., interposita.
Arripiat
Terminus iste datur ad iter arripiendum non ad praesentandum se iudici. De hoc dictum est supra, de appell., personas. Ad hoc tamen praecise non potest compelli, C. de appellat., eos, in fi. Sed sub alternatione, ut saepius dictum est.
Assignes
Sed ex quo appellatio eius admittitur, quare dicit Papa quod beneficia illius alii interim assignentur, cum appellatione interposita quae recipitur, nihil innovari oportet, 2. q. 6, post appellationem § appellatione? Hoc ideo fit, quia ecclesia interim non debet carere suffragio clerici, et ideo ne servitium ecclesiae propter appellationem illius diminuatur, subtrahitur illi beneficium, et assignatur alii qui interim officiet ecclesiam vice sua, quia frustratoria videbatur appellatio. Ber.
Prives
Ex hoc patet quod qui in ecclesia sua non vult facere residentiam, potest a praelato suo ea privari, nisi iusta causa fuerit impeditus, quare residere non posset, infra, de cleri. non residen., inter quatuor; et infra, de cleri. non residen., clericos. De hac materia dictum est supra, ut lite non cont., quoniam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.