Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.38 Mandatum Apostolicum
tit. De rescriptis · 3 glosses
Idem Noviensi Episcopo.Incipit Mandatum apostolicum ad · alleged in the gloss as de rescript., mandatum — 6× per the register · find the allegations →
Mandatum
Videtur fatua haec quaestio, cum diceretur in litteris, si pro alio non scripsimus, qui huiusmodi gratiam prosequatur. Dubium potuit esse ex eo quod dicit, qui huiusmodi gratiam prosequatur, quia iam receperant alium de mandato Papae, et sic non prosequebatur. Immo iam prosecutus erat illam gratiam ex quo credebat ex verbo illo, prosequatur, quod non competeret ei exceptio, cum iam esset receptus. Multo fortius competebat, ut hic patet, et competit haec exceptio recepto mandato, si postea pro alio mandetur, licet primus adhuc non sit receptus, infra, de rescript., abbatem; et supra, de rescript., capitulum; secus si esset repulsus.
Super receptione duorum
Et ita habes hic, et infra, de rescript., litteris; et infra, de rescript., abbatem, quod Papa non intendit aliquos gravare super receptione duorum. Quare si scribit pro aliquo recipiendo in aliqua ecclesia, licet clausula illa, si pro alio non scripsimus, non sit ibi, tamen subintelligitur sicut illa, si persona idonea est, infra, de elect., causam quae. Et sicut illa, si preces veritate nitantur, supra, de rescript., ex parte Conventrensis, quia non est intentio Papae gravare aliquos in receptione plurium, ut dicit hic. Alii dicunt in contrarium, quod in favorem ecclesiae ponitur illa clausula, si pro alio non scripsimus, quia si non opponatur, nihilominus tenentur eum recipere pro quo secundo mandatur. Sed ista littera, ut mihi videtur, contradicit, et Papa consuevit illam exceptionem removere dicendo, non obstante si pro alio vel aliis scripsimus, sicut dicit, non obstante certo canonicorum numero iuramento firmato, vel quacumque alia firmitate vallato, et secundum illos frustra apponitur, non obstante si pro alio, etc.
Non fuerit intentio
Arg. quod Papa per suas litteras non vult alicui grave praeiudicium inferre sic, infra, de offi. deleg., super eo; et infra, de offi. ord., licet; et infra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et 9. q. 3, nunc vero; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § merito; et infra, de consuet., cum olim, in fi. Item intentio mandantis consideranda est, infra, de praeben., cum causam; et infra, de praeben., cum olim; et infra, de procurat., petitio. Et eadem ratio quae movet delegantem, movere debet delegatum, supra, de rescript., super litteris.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.