The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.30 In his quae

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 5 glosses
Idem.Incipit In his quae · alleged in the gloss as de privileg., in his 14× per the register · find the allegations →
Ad cultum divinum
De his quae ad cultum divinum relinquuntur in testamento, ipsius favore non detrahitur quarta, supra, de testamen., de his.
Sine praeiudicio
Et ita in praeiudicium alterius non datur privilegium grave. Sic supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; supra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § si quis a principe; et ff. de admin. tut., impuberi; et C. de emancip. lib., nec avus; et C. de precib. imper. offer., quoties; et infra, de privileg., dudum.
Nimis stricte
Quod esse non debet quia principis privilegium latissime interpretandum est, infra, de verb. sign., olim; et ff. de constit. princ., beneficium; et 2. q. 3, si quem § notandum, in fi. Nec nimis large interpretari debet, supra, de privileg., ut privilegia, ibi: aperiantur ecclesiae. Et illud verbum non ita large accipitur, ut ibi dicitur.
Publicare
Ut nullus possit se per ignorantiam excusare, supra, de postuland., clerici; et 16. dist., quod dicitis; et 12. q. 2, qui et humanis; ff. de institut. act., sed et si § praescribere.
Ex indulgentia
Indulgentia enim semper debet aliquid conferre, ut hic patet, et C. de thesaur., nemo, lib. 10; et ff. ad municip., municipem; et ff. de leg. 1, si quando; et ff. de usufruct. et habit., divus. Et potius laborandum est ut res valeat quam ut pereat, supra, de fide instrum., inter dilectos; et infra, de verb. sign., abbate; ff. de reb. dub., quotiens 2; et ff. de act. et oblig., quotiens; et ff. de regul. iur., in contrahenda. Alias delusoria esset indulgentia principis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.