The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.22 De fide instrumentorum

X 2.22.13 Imputari

tit. De fide instrumentorum · 2 glosses
Idem.Incipit Imputari ei potest · alleged in the gloss as de fide instrum., imputari 7× per the register · find the allegations →
Imputari
Haec decretalis sumpta est ex illa lege C. de fid. instrum., scripturae.
Contrarias
Hoc verum est sive directe contrariae sint sive indirecte. Directe ut si induco instrumentum in quo promisisti mihi solvere tali die decem, et aliud exhibeam in quo continetur quod ego feci tibi pactum de non petendo. Indirecte, puta si induco instrumentum in quo continetur quod promisisti mihi solvere decem Bononiensi tali die. Item produco aliud in quod continetur, quod eadem die promisisti mihi solvere decem Romae. Istae scripturae licet non contradicant directe, tamen indirecte sive per obliquum contrariae sunt, et ideo una derogat alii. Sic quandoque scriptura et factum sibi adinvicem derogare videntur, vel saltem alterum alteri, supra, de elect., cum inter R. Sic ergo patet quod qui contraria allegat, non est audiendus, infra, de appell., sollicitudinem, circa fi.; 33. q. 7, quod autem; et 8. dist., quo iure. Et hoc locum habet quando ab eadem parte producutur. Secus si a diversis, quia tunc ei statur quae magis est sine suspicione et quae dignior est, C. de contrah. et comm. stip., optimam, in fi. Sed numquid est idem in testibus ab eadem parte productis? Dic quod non, quia in testibus non possum providere quid dicturi sunt, et ideo stabitur dignioribus. Sed per instrumentum bene potuit providere quod magis expediret producere, ut hic dicit in fi. Et sibi imputet quod minus diligens fuit, nam vigilantibus non negligentibus iura subveniunt, ff. ex quib. cau. maio., non enim; et ff. de edend., haec actio.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.