Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.36 Iuramentum
tit. De iureiurando · 5 glosses
Idem H. Iudici.Incipit Iuramentum a te · alleged in the gloss as de iureiur., iuramentum — 18× per the register · find the allegations →
A te
Loquitur iudici. Nota quod iuramentum aliud est voluntarium, aliud necessarium aliud iudicale. Voluntarium est, quod pars defert parti extra iudicium. Et dicitur voluntarium quod voluntarie defertur, et voluntarie suscipitur nec refertur, id est, is cui refertur, non potest cogi subire iuramentum. Sic ergo exponitur in sequenti concordantia, ff. de iureiuran., iusiurandum quod. Sed de hoc non dicitur hic. Necessarium dicitur quod defertur a iudice in defectum probationis, nec potest referri nec recusari nisi iusta de causa, ut hic in prima linea, et C. de iureiuran., generaliter § sin autem. Et potest appellari nisi recusatio admittatur, ut ibi dicitur. De hoc habes supra, de procurat., ex insinuatione; et supra, de probat., sicut; et C. de iureiuran., in bonae fidei. Iudicale dicitur a iudicio quod pars defert parti in iudicio, quod non est necessarium subire vel referre, ut hic, vers. quamvis quod, et lege praedicta C. de iureiuran., generaliter § sin autem. Sed si reus retulerit iuramentum actori, necesse habet iurare. Alias praetor denegabit ei actionem, ff. de iureiuran., iusiurandum § ait praetor. Immo procedetur quasi iurasset reus, C. de iureiuran., generaliter § omne. Olim non poterat recusari, ff. de iureiuran., manifeste; et C. de iureiuran., delata. Sed illud potest intelligi cum iam susceptum est iuramentum, vel hoc novum ius, illud vero vetus. Et nota quod post iuramentum a iudice delatum parti, et praestitum a parte parti, potest recedi ab eo propter novas probationes, sed post iuramentum delatum a parte parti, et praestitum ab eo non potest recedi, ff. de iureiuran., admonendi. Item procurator, nisi sit universorum bonorum vel nisi specialiter mandatum sit, iusiurandum deferre non potest, ff. de iureiuran., iusiurandum § procurator.
Nisi iusta de causa
Puta quia dubitabat quod hoc iuramentum est de veritate, ff. de iureiuran., iusiurandum; et ff. de iureiuran., ad personas, 1. resp.; ff. de act. rerum amot., Marcellus § ulti. Et sic praeter iuramentum de calumnia iuratur de veritate ab altera parte in isto casu. Simile supra, de testib., ultra. Ber.
Famosa actione
Ut in actione furti et aliis famosis actionibus. Et actione rerum amotarum non refertur iuramentum, ut ff. de act. rerum amot., Marcellus § ulti., et legibus sequentibus. Et idem est ubicumque lex defert iusiurandum, C. de fideicomm., quaestionem; et C. de iure delib., scimus § licentia; et C. de iure dom. imp., vetustissimam; et C. de his qui ad eccl. confug., praesenti § sicubi; et C. de bon. auct. iud. poss., cum apud § ulti. Nisi eadem lege permittatur referendi potestas. Item et illud scias, quod qui iusiurandum defert, primo iurabit quod per calumniam non defert, ut in lege praedicta ff. de act. rerum amot., Marcellus; et C. de fideicomm., quaestionem; et ff. de iureiuran., iusiurandum § qui iusiurandum.
In probatione
Nota quod si actor omnino nihil probat, nec habet praesumptionem. Reus etsi nihil praestiterit, absolvitur. Sic supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et supra, de iureiur., mulieri; et C. de edend., qui accusare. Si vero actor habet praesumptionem pro se et contra reum, tunc contra talem praesumptionem defertur a iudice reo iuramentum ad purgandum innocentiam suam, ut hic dicit expresse, et C. de his qui ad eccl. confug., praesenti § sicubi; et C. de iureiuran., in bonae fidei. Quae intelligitur secundum istum § ut quandoque deferatur reo, quandoque actori, quia non distinguitur ibi. Et actori quandoque defertur iuramentum in defectum probationis, puta cum habet unam bonam praesumptionem sive unum bonum et honestum testem. Tunc habito respectu ad quantitatem causae et qualitatem personae, ut non sit praesumptio quod pro tanto debeat deierare, defertur iuramentum ipsi actori. Ad hoc praestat optimum arg. ff. de legit. tutor., legitimos; et supra, de renunciat., super hoc, in fi.; et supra, de procurat., ex insinuatione. Et sic intelligitur supra, de probat., sicut.
Pro illo
Scilicet pro actore. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.