Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.34 Mulieri
tit. De iureiurando · 2 glosses
Gregorius IX. Episcopo Cenomanensi.Incipit Mulieri quae in · alleged in the gloss as de iureiur., mulieri — 3× per the register · find the allegations →
Absolutio
Quia actore non probante reus debet absolvi, infra, ut eccl. ben., ut nostrum; et supra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia; et C. de edend., qui accusare; et infra, de iureiur., iuramentum § 1. Quid si mulier ista habuisset unum bonum testem, numquid deferretur ei iuramentum? Videtur quod sic, supra, de probat., sicut; et C. de reb. credit., in bonae; et infra, de iureiur., iuramentum. In tali casu non dico iuramentum deferendum quantumcumque honesta sit persona, quia hic agitur quasi de statu hominis, cum per hoc servitus constituatur in ipso. Nec causa dicitur modica, quia iuramentum defertur inspectis circumstantiis causae et personarum, infra, de iureiur., iuramentum.
Periurii
Sic supra, de iureiur., si vero; et C. si adv. vend., si minor. Nec debet ecclesia viam periuriis aperire, quae periuria vetat, C. de indict. vid., ambiguitates, in fi.; et supra, de iureiur., cum contingat. Ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur, infra, de accusat., qualiter et quando 1; et C. und. vi, meminerint. Et ecclesia non debet alicui laqueum iniicere, 27. q. 1, de viduis 2. Quod faceret si daret ei licentiam contrahendi contra id quod iuravit. Immo ecclesia debet ei suadere, ut contra proprium non veniat iuramentum, arg. praedicti capituli 27. q. 1, de viduis 2, ratione huius praesumptionis, quia de nemine praesumendum est, quod sit immemor suae salutis, 1. q. 7, sancimus. Sed non debet ei expresse prohibere propter aliam praesumptionem, quae posset esse in contrarium, quia potuit esse quod falsum iuravit, cum legitime possit contrahere si falsum fuit quod iuravit, quia periuri et criminosi et Iudaei qui sunt extra ecclesiam possunt contrahere matrimonium, 26. dist., deinde opponitur; et infra, de divort., gaudemus; et infra, de cons. et affin., de infidelibus. Et sic duae praesumptiones contrariae hic concurrunt, et neutra praeponderat alteri. Simile supra, de elect., cum inter R. Quandoque tamen una praesumptio elidit aliam, supra, de praesump., litteras; et ff. de in int. rest., divus. Quid ergo faciet ecclesia? Taceat. Sic infra, de cognat. spir., super eo, in fi. Sicut spiritualis homo tacet, quia mentiri timet. Timet etiam ne ille qui ad mortem quaeritur, occidatur, 22. q. 2, ne quis arbitretur. Relinquatur ergo conscientiae suae. Ipsa enim scit an contrahere possit, si verum est quod iuravit nullum potest contrahere matrimonium quo ad Deum. Sed si falsum est, bene potest contrahere, ut est probatum. Laur. dicebat in hac quaestione quod bene poterat contrahere et dari licentia contrahendi. Et hoc tali argumento, nam qui vendicat rem, dicit per consequentiam alium possidere, supra, de iudic., examinata. Tamen potest redire ad interdictum uti possidetis, ff. de acq. poss., naturaliter § nihil. Sed errabat. Qui enim rem vendicat, hoc facit ratione dominii, quod habet vel credit se habere. Sic et mulier quae petit aliquem, hoc facit ratione servitutis, quam in eo acquisivit per consensum mutuum de praesenti. Et hoc notavit Laur. de clandestino matrimonio in antiqua compilatione capitulo primo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.