The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.55 Ultra tertiam

tit. De testibus et attestationibus · 6 glosses
Idem.Incipit Ultra tertiam productionem · alleged in the gloss as de testib., ultra 7× per the register · find the allegations →
Productionem
Id est, dilationem. De hoc dictum est supra, de testib., in causis, et ibi recurre.
Iuramento
Hoc quod hic dicitur sumptum est de in Auth de testi. § quia vero, coll. 7. Sed quare iuratur iterum, maxime ubi iuratum est de calumnia, cum iuramentum illud extendatur ad omnia quae postea occurrunt in causa, C. de iureiuran., authen. hoc sacramentum; et in Auth. de his qui ingred. ad appel. § ulti., coll. 5. Quia saepius non est iurandum, ut ibi dicitur. Dicas quod illud iuramentum est aliud iuramentum quam sit iuramentum de calumnia, et ideo unum aliud non excludit. Istud iuramentum est de veritate dicenda, quod patet ex ipsa littera, scilicet quod debet iurare, quod neque per se neque per alios didicit testificata, nec per aliquem dolum hoc facit. Iuramentum de calumnia est de eo quod credit et aestimat, C. de iureiuran., cum et iudices § 1. Et ideo istud iuramentum praestatur. Idem etiam est si causa talis sit ubi iuratur tantum de veritate dicenda, quia istud iuramentum de veritate dicenda non extenditur ad hoc, sed ad principale negotium tantum. Unde quarta dilatio dari non debet sine isto iuramento, qualiscumque sit etiam causa, et praesumptio est contra eum, ex eo quod tertio producit, et propterea speciale est ut exigatur hoc iuramentum in hoc casu.
Testificata
Sive sua sive alterius partis.
Percunctatus
Id est, perfecte scrutatus.
Per dolum
Puta expectat quod aliquis interim moriatur vel se absentet.
Nequivit
Simile infra, de except., pastoralis; et supra, de testib., praesentium. Sed si habere nequiverit illos, ei obesse non debet, si per eum non steterit, arg. supra, de rescript., si autem; et supra, de rescript., plerumque; et supra, ut lite non cont., quoniam, 1. resp.; et 2. q. 6, anteriorum § ad hoc. Et ita videtur quod etiam sine iuramento deberet amitti. Quod non est verum, quia sine iuramento hoc ei credi non debet, maxime cum ante tertiam productionem hoc non fuerit protestatus, unde iurare tenetur prout hic continetur. Praeterea haec quarta productio dari non debet, ubi sufficiens productio testium facta fuisset, supra, de testib., significaverunt. Immo ne secunda dilatio nec tertia danda esset, si sufficiens productio facta sit. Nam in pecuniariis causis ultra unam dilationem dari non debet secunda dilatio, ff. de feri., in pecuniariis, nisi causa cognita, ut ibi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.