Book I › tit. 1.9 De renunciatione
X 1.9.5 Super hoc quod
tit. De renunciatione · 17 glosses
Clemens III.Incipit Super hoc quod · alleged in the gloss as de renunciat., super hoc — 17× per the register · find the allegations →
Reposcentibus
Id est, petentibus.
Sine causae
Id est, sine adiectione iustae causae renunciationis.
Versimile
Contra istam praesumptionem bene admittitur probatio in contrarium, ut infra dicitur in responsione, infra, de praesump., quia versimile.
Resignationis
Licet non sit allegata ab ipso reo, forte ideo renunciavit, quia habebat plura beneficia, infra, de praeben., referente. Vel quia simoniace fuerat adeptus illud, infra, de praesump., quia versimile. Maxime dico, quia idem esset si nullam causam allegasset, et hic non dicitur quod reus causam allegavit, sed iudex hic quaesivit, quia sufficit allegare spontaneam renunciationem sine aliqua causa, nec tenetur etiam allegare causam, nec iudex tenetur inquirere causam. Et hic notat cum dicit infra, ideoque supervacuum esse, etc., quod dicit, si vult potest inquirere, alias non tenetur, quia sufficit quod sponte renunciavit, infra, de renunciat., in praesentia. Quidam signant contra, infra, de restit. spol., sollicite. Ibi non recipiuntur testes illius qui allegabat spontaneam abiurationem ante restitutionem, et hic recipiuntur ante et post restitutionem. Ita solvebant quidam, hic non allegabatur quod spoliatus renunciaverit. Si hoc fecisset, non admitterentur probationes contra eum, ut ibi. Sed ubi cessit non spoliatus, licet praesumatur pro eo quod invitus hoc fecerit, auditur tamen adversarius volens probare spontaneam abiurationem. Qua probata si iterum actor vult replicare quod non sponte, bene auditur. Ad hoc ut nullum sit contrarium, ita dicas quod hic et illa infra, de restit. spol., sollicite, in diversis casibus loquuntur, nec se tangunt. Qui enim per metum vel per vim renunciat beneficio vel iuri suo tenet quidem renunciatio, quia hoc voluit licet coactus, et sic perditur dominium ex toto, quia coacta voluntas, voluntas est, 15. q. 1, merito; et ff. quod metus cau., si mulier § si metu; et ff. quod metus cau., metum autem § sed quod praetor. Et sic habet locum in hoc casu actio quod metus causa, quae appellatur actio praetoria, ff. quod metus cau., et si mulier § si metu. Et in hoc casu loquitur haec decretalis, nec talis proprie dicitur spoliatus. Unde non potest petere restitutionem, cum non fuerit spoliatus, immo tradidit dominium licet per metum, ut dictum est. Sed datur illi actio praetoria quod metus causa, et hic agebat actione in rem simpliciter petendo ecclesiam suam. Sed opponebatur sibi spontanea abiuratio quando res petita tradita est per metum, agitur actione in rem et in personam, et si promissio tantum per metum facta est, et agitur ut res tradatur, habet exceptionem quod metus causa, ff. quod metus cau., metum § sed quod praetor. Sed spoliatus remanet dominus vel quasi, et perdit solam possessionem. Et in hoc casu habet locum actio unde vi, sive interdictum possessorium, et in hoc casu loquitur illa decretalis infra, de restit. spol., sollicite, et ibi renunciavit spoliatus. Et secundum haec nulla exceptio potest opponi quae tangat dominium eius qui petit restitui, quia quaestio spoliationis privilegiata est, infra, de ord. cognit., super spoliatione. Nec potest referri spoliatio quaestio proprietatis, quod non habebat ius vel quod non sit canonice institutus, infra, de restit. spol., item cum quis; et infra, de restit. spol., in litteris; et infra, de restit. spol., ex conquestione. Et ideo in casu capitulis infra, de restit. spol., sollicite, non auditur qui ei refert quaestionem qui sponte renunciavit sive abiuravit, quia illa duo simul stare non possunt quod unus petat restitui, et adversarius agat de proprietate, hoc esset contra ordinem iuris, C. de rei vend., ordinarii. Sed hic petebat ecclesiam agendo reali actione simpliciter, unde adversarius potest obiicere exceptionem peremptoriam et docere de iure suo, et actor potest replicare, et sic uterque debet docere de sua intentione secundum quod hic fit, ut dicit in fine. Et in fine apparebit quis melius probaverit, et ita plana est quae consuevit difficilis reputari.
Non vi
Sed sponte.
Metu
Et tamen metus continet in se vim, et ideo superflue dicitur, non vi, ff. quod metus cau., vis autem.
Oppressione
C. quod metus cau., per impressionem.
Pecuniae
Quae pro expensis etiam in talibus non debet dari, infra, de pact., cum pridem; et de rerum perm., ad quaestiones. Ex eo quod dicit, non interventum pecuniae, videtur a constrario sensu, quia si interventu pecuniae renunciasset, quod talis renunciatio non tenuisset, et sic restituetur ei ecclesia. Sed hoc falsum est, quia licet renunciatio non teneat, tamen privari debet iste, quia simoniam commisit pecuniam recipiendo pro re spirituali, et ideo potest suppleri, maxime si restitueretur in casu isto, de gratia sola hoc fieret.
Promissione
In casu isto bene restitueretur propter dolum adversarii; simile infra, de renunciat., sane.
Malo
Scilicet, non credentis, 22. q. 1, ita ergo; et infra, de iureiur., et si Christus.
Canonica
Scilicet, ut actor neget se sponte renunciasse.
Opposita
Et probata supple, ut sequitur infra § porro.
Admittere
Cum effectu, maxime si probabit reus iustam causam recusationis, obtinebit, nisi actor per replicationem repellat exceptionem, et hoc est quod sequitur, nisi replicatio, etc.
Negantis
De hac negative dictum est supra, de elect., bonae 1; dic ut ibi.
Negat
Est enim quoddam factum praegnans quod includit in se affirmativam, quia haec propositio, non sponte renunciavit, includit in se hanc affirmativam, coactus renunciavit. Et hanc probat actor in sua replicatio; simile C. de codicil., nec codicillos; et infra, de succ. ab intest., cum dilectus; et 3. q. 9, indicas.
Inficietur
Id est, neget spontaneam renunciationem.
Ad dignitatem
Scilicet, testium. Et sic non semper statur numero testium, immo considerari debet dignitas testium, et alia de quibus habes 4. q. 3, si testes, cum duobus capitulis sequentibus; et infra, de testib., in nostra; sic et in electionibus, supra, de elect., ecclesia vestra 2, ubi de hoc. Et sic obtinebit qui melius probabit de sua intentione. Sed qualiter pronunciabit hic iudex? Numquid debet pronunicare quod sponte renunciavit vel quod non sponte renunciavit? Videtur quod sic, quia super his inducuntur testes. Sed hoc non videtur, immo videtur quod iudex pronunciare debeat super principali quaestione, quae est de renunciatione ecclesiae. De hac materia an debeat iudex pronunciare super incidenti vel non dicetur infra, de ord. cognit., intelleximus. Alii intelligunt hanc litteram habito respectu ad dignitatem, scilicet, partium, quia si ille qui dicit quod metu renunciavit, esset homo praeclarae dignitatis et opinionis, praesumptio esset contra illum qui dicit quod non sponte renunciavit, ff. quod metus cau., non est. Et ideo magis apertae probationes requiruntur ab ipso, ut in lege illa dicitur, et nihilominus habendus est respectus ad dignitatem et opinionem testium, ut dictum est. Si enim ille qui obiicit quod sponte renunciavit, habeat meliores testes, ei stabitur, non obstante dignitate alterius, arg. illius decretalis, infra, de praesump., quia versimile, et hoc vers. nulla responsio etc. Et tamen recipiuntur probationes quod sponte renunciavit. In casu isto posset dici iure novo, quod exceptio haec abiurationis sponte factae, per iuramentum lite contestata impediat super principali quaestione, cum negotium per iuramentum sit finitum, infra, de litis contest., olim; et infra, de celeb. miss., cum Marthae. Vel hic reus de plano confitebatur quod beneficium illud quod petebat actor, ad ipsum actorem pertinuit, sed sponte illud renunciaverat, et sic non fuit alia contestatio necessaria hic. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.