Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii
X 1.31.18 Dilectus
tit. De officio iudicis ordinarii · 2 glosses
Idem Episcopo Baiocensi et Archidiacono Rothomagensi.Incipit Dilectus filius abbas · alleged in the gloss as de offi. ord., dilectus — 10× per the register · find the allegations →
Ab antiquo
Dicebat abbas quod orta ecclesiastica quaestione inter homines ipsarum parochiarum, citatio pertinebant ad ipsum. Sed examinatio et decisio quaestionis ad episcopum Venetensem. Et ad ipsum communiter pertinebant, sed episcopus super his inquietabat abbatem et super emendis. Unde de communi consensu partium litterae fuerunt impetratae ad istos iudices.
De lege iurisdictionis
Nota hic differentiam inter legem iurisdictionis et legem diocesanam, in quibus legibus constitit totum ius et potestas episcoporum. Ad legem enim iurisdictionis pertinent ista de quibus hic contendebatur. Datio curae animarum, delictorum coerctio, ordinatio ecclesiarum, sive consecratio altarium et virginum, confectio chrismatis, et generaliter omnium sacramentorum et ordinum collatio, quae consistunt in dando et alia plura et similia quae enumerantur supra, de offi. ord., cum ab ecclesiarum; et supra, de offi. ord., conquerente. Et incipiunt ibi, habeas canonicam obedientiam, etc., usque ad verbum, synodum. In quo verbo incipit enumerare quaedam quae pertinent ad legem diocesanam. Ad legem vero diocesanam spectat vocatio ad synodum, et ad sepulturas mortuorum, cathedraticum, tertia vel quarta decimarum. De istis duabus quartis dic ut notatur supra, de offi. ord., conquerente, in notula quandoque hospitium, et consimilia quae consistunt in recipiendo, quandoque tamen lex diocesana comprehendit legem iurisdictionis, infra, de praescrip., auditis; et supra, de offi. ord., conquerente. Dicas ergo quod omnia monasteria ipso iure in favorem religionis exempta sunt a lege diocesana, 10. q. 1, si ex laicis; et 10. q. 3, inter caetera; et 16. q. 1, cum pro utilitate; et 18. q. 2, quam sit; et 18. q. 2, servitium; et 16. q. 1, placuit. Ab huiusmodi superius enumeratis capitulis proximis ad legem diocesanam spectantibus libera sunt omnia monasteria, nec ad talia facienda cogi possunt, 18. q. 2, quam sit. A lege vero iurisdictionis non sunt exempta, nisi speciali privilegio sint munita, sed omnia monasteria sua in diocesi constituta, subsunt episcopo quo ad legem iurisdictionis, 18. q. 2, haec tantum monasteria; et 18. q. 2, cognovimus; 16. q. 1, interdicimus. Saeculares vero ecclesiae subsunt episcopo quantum ad utramque legem, 10. q. 1, de his; et 10. q. 1, antiquos. Praestant tamen monasteria episcopo servitium ex prima constitutione, 18. q. 2, Eleutherius. Et etiam ratione visitationis, infra, de praescrip., cum ex officii. Vel quod debetur ex consuetudine, 18. q. 2, servitium; et 1. q. 3, quaesitum, in fi. Capellae vero monasteriorum seu regularium subsunt episcopo quantum ad utramque legem, supra, de offi. ord., conquerente; 16. q. 2, sane; et infra, de privileg., cum et plantare § in ecclesiis; nisi pleno iure subsint monasteriis, infra, de privileg., quoniam. Capellae vero monasteriorum exemptorum subsunt episcopo, sicut et aliorum capellae, nisi exempta sint monasteria cum capellis suis, infra, de privileg., ex ore, in fi. Unde ratione capellarum ad synodum venire tenentur, ut ibi. Nam et abbas ad synodum venire tenetur, infra, de maior. et obed., quod super; et 18. q. 2, abbates. Et hoc intelligas de his qui populum habent, et sic non contradicit illa palea, 18. dist., episcopus non debet; et 18. q. 2 § canonica. Quare non contradicunt? Quia illa intelliguntur de his qui populum non habent. Sic ergo ex hac littera patet, quod sententia lata super his quae spectant ad legem diocesanam, non tangit ea quae pertinent ad legem iurisdictionis, et sic sententia lata pro uno, non obstat in alio, cum sint penitus diversa.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.