The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.43 De arbitriis

X 1.43.1 Sane

tit. De arbitriis · 2 glosses
Ex concilio Africano.Incipit Sane · alleged in the gloss as de arbitr., sane 2× per the register · find the allegations →
Unus eligatur aut tres
Unus vero aut tres sunt eligendi, et non duo, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum facilitatem ad dissentiendum, ff. de recepti., item si unus § principaliter. Tamen si compromittatur in duos, tenet arbitrium. Et si non concordaverint, cogendi sunt, ut vel concordent vel tertiam persona assumant, ut ibidem dicitur, et supra, de offi. deleg., suspicionis § ulti.
Aut duorum
Sufficit duorum sententia praesente tertio, licet ille dissentiat. Eo vero absente non valet, ff. de recepti., si in tres; nisi in compromisso expressum sit, ut duo sine tertio procedant, ff. de recepti., non distinguemus § cum in plures. Sic obtinet in iudicibus, supra, de offi. deleg., prudentiam. Et de utriusque hic cavetur, supra, de offi. deleg., uno delegatorum

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.