Book III › tit. 3.18 De locato et conducto
X 3.18.2 Vestra nobis relatio
tit. De locato et conducto · 3 glosses
Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis.Incipit Vestra nobis relatio · alleged in the gloss as de loc. et cond., vestra — 2× per the register · find the allegations →
Statuto
Statuerunt episcopi quod huiusmodi decimae parochiales presbyteris solummodo locarentur, per quod utilitas ecclesiarum non modicum impediebatur. Petierunt isti monachi sibi super hoc provideri. Episcopi enim bene possunt facere statutum, de conse. dist. 3, pronunciandum; et supra, de maior. et obed., si quis; et infra, de sent. excom., a nobis fuit. Sed quia illud vertebatur in detrimentum vel praeiudicium ecclesiarum, et quia non est contra ius, ut hic patet expresse quod fructus decimarum taliter ad tempus locentur, ideo Papa tollit statutum illud, licet ius decimarum taliter vendi vel locari non possit, cum spirituale sit, infra, de iure patron., perlatum; et infra, de iure patron., de iure; infra, de simon., querelam. Ber.
Ad feudum
Et ita patet quod praelati ecclesiarum infeudare non possunt de novo, infra, de feud., ex parte.
Alienationem
Perpetuam scilicet, secundum quod dicitur: alienatio est contractus per quem dominium transfertur, C. de fund. dot., si aestimata. Quandoque verbum alienationis large accipitur, supra, de rebus ecc. non alien., nulli; C. de reb. alien., sancimus; et in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § nos igitur, coll. 2. Et eodem modo hic large accipitur, ut in capitulo supra, de rebus ecc. non alien., nulli.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.