Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.7 Cum olim
tit. De arbitriis · 2 glosses
Idem Rectori et Fratribus hospitalis S. Bartholomaei Lucani.Incipit Cum olim super · alleged in the gloss as de arbitr., cum olim — 12× per the register · find the allegations →
Compromittens
Sic supra, de arbitr., cum tempore, ubi de hoc.
Sive discordet
Per interpretationem huiusmodi arbitrii, possumus illud decretum interpretari, 63. dist., obeuntibus. Plerumque enim tenetur quis quaerere consilium, sed non tenetur sequi illud, infra, de regular., licet; C. de iure emphyt., cum dubitabatur; ff. de admin. tut., quidam decedens § Papinianus; ff. ubi pupil. educ., solet. Item et secundum hanc interpretationem videtur intelligenda illa decretalis supra, de elect., cum in veteri, ubi de hoc. Sed videtur quod superfluum sit petere consilium, quod quis sequi non tenetur, arg. C. de probation., ad probationem. Sed certe potest esse quod tale consilium sit utile, quia potest movere priorem ad aliquid faciendum, quod forsitan per se non fecisset, arg. 31. dist., Nicaena; et ff. de recepti., item si unus § ulti. Alias est lex, et incipit ff. de recepti., si in tres. Et quod a pluribus quaeritur, facilius invenitur, 20. dist., de quibus; et C. de fideicomm., ex facto, ad fi.; et arg. ad hoc 64. dist., extra conscientiam. Et diligens inquisitio facienda est in electionibus, supra, de elect., cum terra. Et habito consilio deliberet an expediat ei sequi consilium, ff. mand. vel cont., mandatum, in fi. Et praeterea sufficit quod ita scriptum est, ff. qui et a quib. man. lib., prospexit; et 6. q. 3, scriptum est; et infra, de praescrip., ad audientiam. Et quia istud arbitrium approbatum fuit a partibus, ideo servandum est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.