The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate

X 1.6.52 Cum in veteri

tit. De electione et electi potestate · 7 glosses
Idem Decano et Capitulo S. Ioannis et sancti Stephani Bisuntinensis.Incipit Cum in veteri · alleged in the gloss as de elect., cum in veteri 10× per the register · find the allegations →
Sociorum
Et sic requisierunt consilium duorum tantum, unde non videntur servare mandatum, quod quidem exacta diligentia est observandum, supra, de rescript., cum dilecta; infra, de offi. deleg., venerabili. Sed licet non requirerent consilium tertii quem eligere volebant, non dicuntur fecisse contra formam mandati, quia ipsum eligendo illo consentiente consilium ipsius requirunt et obtinent, arg. supra, de elect., cum in iure; et ff. quod cui. univ. nom., plane.
Ipsorum
Scilicet, duorum, et non illius qui electus fuit, quia illa non debuit requiri, cum hoc ipso cassaretur, ut supra, de elect., cum post petitam.
In tractatu
Hic patet quod tractatus debet haberi ante electionem et collationem adinvicem; alias quomodo eligerent nisi primo de aliquo eligendo tractarent, supra, de elect., cum terra; et supra, de elect., quia propter; et infra, de arbitr., cum olim? Sicut in carnali matrimonio tractatus praecedere debet, et ideo si isti non fuerunt requisiti in tractatu electionis cassatur electio. Sed quid si consiliarii discordarent ab istis electoribus, numquid valebit electio ipso iure? Certe ex ipsa littera satis innuitur, quod si requiratur ipsorum consilium in ipso tractatu competenti tempore antequam conveniant in aliquem, et conferant adinvicem de persona eligenda, sive concordent sive discordent, quod valeat eorum electio, quia per hanc formam non imponitur necessitas ut consilium eorum sequi teneantur; alias non viderentur habere potestatem eligendi, cum talis potestas penderet ab illorum arbitrio. Ad hoc facit optimum arg. infra, de arbitr., cum olim. Et ex consilio nemo ad id obligatur, 14. q. 1, quisquis; arg. 4. dist., denique, in fi. arg. Sed circa finem, ubi dicitur quod nec expectatum fuit eorum responsum, videtur contradicere huic dicto. Sed dic quod non contradicit, quia responsum eorum semper est expectandum, alias delusorium videretur tale consilium petere.
Requisitum
Et ideo pro non requisitis habentur, sicut sero appellat qui tempore competenti non provocat, 2. q. 6, biduum, vers. si quidem. Et est simile quod dicit lex, si promisisti facere insulam infra certum tempus, et tantum tempus transierit quod ammodo infra tempus statutum fieri non posset, licet totum tempus non transieret, possum agere contra te, quia perinde est ac si totum tempus transierit, ff. de ver. oblig., si ita stipulatus essem; et ff. de ver. oblig., cum stipulatus; et ff. de ver. oblig., hoc iure. Arg. contra ff. de ver. oblig., insulam. Et illud dicitur tempus competens quo deliberare congrue poterant, infra, de offi. deleg., consuluit. Et tarde fuerunt requisiti, sicut econverso tempestiva citatio non tenet, supra, de elect., bonae 2, arg.
Expectatum
Et sic videtur quod non sufficit consilium tantum petere, sed expectandum est consiliariorum responsum, et sine ipsorum consilio et responso non valet electio. Sed contra infra, de arbitr., cum olim, ubi consilium tantum requiritur, sed assensus non exigitur, et illud generale est, et obtinet ratione arbitrii, et sufficit licentiam petere, licet non obtineatur, infra, de regular., licet. Item tutor consilium matris potest omittere, licet testator hoc mandaverit, ff. de admin. tut., quidam § Papinianus. Et praetor nonnumquam a voluntate patris recedit, ff. ubi pupil. educ., solet. Et ita videtur quod sufficiat requirere consilium tantum et non responsum attendere. Hic non valet quod faciunt nisi eorum consilium habitum sit in tractatu electionis, ut 63. dist., obeuntibus; et 15. q. 7, episcopus nullius; et 12. q. 2, sine exceptione; supra, de elect., ne pro defectu, ubi de hoc. Sed si mandatum fuisset quod cum eorum consilio et assensu obtento, tunc non valeret electio nisi sequerentur voluntatem consiliariorum, et talis potestas non est libera, quia non possunt eligere quem volunt, et tunc non adstringuntur ad aliquam formam sed omnibus praesentibus requirunt electores sive canonici consilium consiliariorum, et secundum eorum consilium et responsum eligant omnes vel unus vice omnium de ipsorum mandato. Sic fuit factum in electione per manum nepotis domini Papae, ubi talis forma data fuit capitulo. Si capitulum Bisuntine voluisset in casu isto eligere per formam scrutinii, tunc ante scrutinium communiter omnibus praesentibus tractare debebant de electione cum consiliariis, et requirere eos et audire consilium eorum, et postea procedere ad scrutinium et eligere quem vellent, et etiam post scrutinium requirant consilium illorum et postmodum eligant servata forma scrutinii. Ber.
Aliis imputari
Imputent sibi quia tantum se arctaverunt. Et est arg. quod negligentia unius alii obesse non debet. Iniquum est enim aliquem alterius odio praegravari, C. de inoffic. testam., si quis in suo. Et poena suos debet tenere auctores, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., quaesivit; et C. de poe., sancimus.
Arctarant
Sic iudex cuius iurisdictio expirat in termino non debet ita se arctare, sed ea hora procedat qua possit perficere quod incumbit ante noctis tenebras, etc., infra, de offi. deleg., consuluit; et ff. de feri., pridie; et ff. de feri., more Romano.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.