Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.34 Nuper abbates
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 5 glosses
Idem in eodem.Incipit Nuper abbates Cisterciensis · alleged in the gloss as de decim., nuper — 6× per the register · find the allegations →
Forte pro monasteriis noviter
Et ita in casu isto obtinet adhuc privilegium antiquum.
Tales
Scilicet de quibus decimae solvi debeant. Ber.
Committantur
Interim antequam aedificentur ecclesiae, ut illi coloni solvant decimas de illis terris. Idem esset si ipsi iidem colerent eas, infra eodem capitulo.
Componendum
Et sic compositio in decimis potest fieri per sacerdotem, supra, de decim., ex multiplici. Quae personalis videtur nisi per superiorem fuerit confirmata, supra, de transact., veniens. Sed numquid Cistercienses et alii monachi non habentes populum possunt praescribere decimas? Non videtur, quia decimas de iure habere non possunt, ut 16. q. 1, pervenit. Ergo eas non possunt praescribere, supra, de praescrip., causam quae. Sed videtur hic ex quo nomine compositionis eas possunt habere, quod eas possint praescribere. Satis posset sustineri quod non possint praescribere decimas, ut in praedicto capitulo supra, de praescrip., causam quae; et supra, de decim., dudum. Decimae enim intuitu divini officii tantum debitae sunt iure divino, supra, de decim., tua 2. Sed isti nemini subministrant spiritualia, et decimae istis tantum per privilegia conceduntur, quia de iure communi eas habere non possunt. Alias superfluum esset privilegium, quia quae de iure communi competunt, superfluum est precibus impetrare, C. de thesaur., nemo, lib. 10; ff. ad municip., municipem. Unde si isti allegarent praescriptionem, necesse haberent ostendere titulum qui eis daret causam praescribendi, supra, de decim., dudum, quae loquitur de Hospitalariis Hierosolymitanis, qui de iure communi decimas possidere non possunt. Et ideo in his personis quae de iure communi possidere non possunt, necessarius est titulus, et sic potest intelligi, supra, de praescrip., si diligenti, ubi de hoc.
Alios
Hic habes argumentum quod res inter alios acta aliis praeiudicat.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.