Book II › tit. 2.24 De iureiurando
X 2.24.24 Tua nos
tit. De iureiurando · 4 glosses
Idem Archiepiscopo Terraconensi.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de iureiur., tua nos 2 — 10× per the register · find the allegations →
Petituros
Temerarium fuit huiusmodi iuramentum, et ideo non fuit obligatorium, 22. q. 4, inter caetera; et C. de nupt., authen. quod eis permittitur. Et dicunt quidam poenitentiam imponendam tamquam pro veniali, arg. supra, de iureiur., verum; et 25. dist., unum § criminis. Immo ad minus unius anni poenitentia imponitur pro temerario iuramento, 22. q. 4, qui sacramento. Tanc.
Commorari
Non tamen in saeculo, ut quidam dicunt, arg. infra, de conver. coniug., ad Apostolicam. Sed videtur quod in saeculo, 33. q. 5, quod Deo pari. Sed si alter vellet intrare monasterium, haberet locum quod ipsi dicunt. Sed quid iuraverunt quod numquam divertent abinvicem, numquid est servandum iuramentum tale, cum possit servari sine interitu salutis aeternae? Non videtur, quia nec poenalis stipulatio teneret, ut si culpa alterius divortium factum fuerit, dabis centum, ff. de ver. oblig., si stipulatio facta fuerit. Sicut enim libera debent esse matrimonia in contrahendo, ita in dissolvendo, C. de inutil. stipul., libera; et C. de nupt., neque; arg. ff. de donat. inter vir. et uxor., ea quae; et ff. de ver. oblig., Titia; et infra, de spons., gemma. Io. hoc non determinat, sed credo si vellent intrare religionem, possent, quia non dicitur infringere iuramentum qui in melius illud commutat, supra, de iureiur., pervenit 2; et infra, de voto et vot. redem., scripturae. Et iuramentum illud benignius est interpretandum, supra, de iureiur., ad nostram 3; et supra, de iureiur., quanto.
Revertatur
Hic dicerem quod propria auctoritate debet redire ad virum, nec expectare superioris auctoritatem.
Utrimque
Sic infra, de regular., veniens; infra, de divort., significasti; infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua; infra, de except., cum ecclesiasticae; et 32. q. 6, nihil; et ff. de compensat., si ambo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.