The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.31 De regularibus et transeuntibus ad religionem

X 3.31.19 Veniens ad Apostolicam

tit. De regularibus et transeuntibus ad religionem · 5 glosses
Idem Praeposito, et Decano, et Scholastico Demerensibus Coloniensis dioecesis.Incipit Veniens ad apostolicam · alleged in the gloss as de regular., veniens 2× per the register · find the allegations →
Amitam cognovisset
Si hoc verum fuit, non fuit matrimonium quo ad Deum. Unde si probaretur, separentur, infra, de eo qui cog. consang., super eo; alias non separentur, ut infra, de eo qui cog. consang., de illo.
Illicitum iuramentum
Et ideo non servandum. Sic supra, de iureiur., tua nos 2. Sed numquid aliqui possunt licite se abiurare et promittere perpetuam continentiam? Videtur quod sic, quia talia matrimonia sanctiora sunt aliis, 33. q. 5, quod Deo pari. Ad hoc dicunt quidam, quod tali modo non possunt se abiurare ut remaneant in saeculo, nisi transeant ad religionem. Arg. infra, de conver. coniug., ex parte tua, ad fi. Io. contrarium dixit, et isti non abiuraverant se propter perpetuam continentiam, sed ut possent adulterari, et quod neuter illorum alterum accusaret. Talis abiuratio prohibetur hic, et supra, de iureiur., tua nos 2. Immo sine aliquo iuramento se possent obligare ad perpetuam continentiam, arg. praedicto capitulo 33. q. 5, quod Deo pari. Nullum enim iuramentum obstat, quin alter crimen alterius denunciare saltem possit, supra, de iureiur., quemadmodum.
Praefatam mulierem recipiat
Arg. contra infra, de divort., significasti. Sed hic locum habet, nihil mihi tu, vel ego tibi, nil Catilina Cethego, 32. q. 6, per totum; et supra, de iureiur., tua nos 2; et infra, de adult., intelleximus; et infra, de adult., tua. Io. Et ff. solut. matrim., viro. Ber.
Audituri postmodum
Et ita quaestio restitutionis praecedere debet, supra, de restit. spol., ex conquestione; et supra, de ord. cognit., super spoliatione.
Possit in suo proposito
Et compellenda esset in proposito remanere, si maritus vellet ratum habere vel observare propositum, arg. infra, de conver. coniug., quidam; et 33. q. 5, quod Deo pari. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.