The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.19 De divortiis

X 4.19.5 Ex litteris tuis

tit. De divortiis · 4 glosses
Idem.Incipit Ex litteris tuis · alleged in the gloss as de divort., ex litteris 14× per the register · find the allegations →
Compulsa
Non ideo tamen excusanda est, quia non est ignoscendum ei, qui praetextu paupertatis turpiter degit, ff. de ritu nupt., palam § non est. Et potius debuit omnia mala pati, quam malo consentire, 32. q. 5, itane. Arg. contra C. de patr. qui fil. distr., si quis; et C. de inoffic. testam., authen. sed si post; et 27. q. 2, si tu abstines.
Admonita
Sed numquid debuit iudex hoc fecisse, cum hoc ipsum factum respicere videatur? Sed pone de hoc quod de consilio alicuius hoc dixisset, numquid poterit revocare huiusmodi confessionem, cum in tali facto non possit dici ignorans? Potest dici quod sic, cum haec causa quasi criminalis sit vel mixta, supra, de procurat., tuae. Confessio enim in crimine non praeiudicat, nisi perseveret, ff. de quaest., in criminibus § divus; et ff. de quaest., in criminibus § si quis ultro. Sed illa lex loquitur de confessione, quae extorquetur per tormentum. Laur. dicit quod potest revocari. Sed si fiat ex deliberatione, et non ex calore iracundiae, non videtur quod revocari possit, quia non posset probare errorem.
Abinvicem segregati
Ex hoc videtur, quod sententia divortii lata fuit, cum de consilio capituli videatur fecisse, quia sine consilio capituli fieri non debet, 15. q. 7, episcopus nullius; et 86. dist., si quod vero. Et est notandum, quod delictum superveniens rei iudicatae praeiudicat ei pro quo lata est sententia, quod verum est, etiam si iurassent se ulterius non repetituros, arg. supra, de iureiur., tua nos 2.
Redire compellas
Quia non continuit secundum quod ei fuit iniunctum, et eam recipere compellitur, supra, de divort., significasti; et 32. q. 6, nihil. Sed sententia lata fuit hic ut videtur propter adulterium. Numquid poterat vir eam sibi reconciliare invitam? Videtur quod sic, arg. C. de legi. et const., quod favore. Innocens enim non privatur servitute, quam habet in eo qui peccavit, C. de adulter., authen. sed hodie, unde vir potest etiam illam adulteram sibi reconciliare, si vult, supra, de conver. coniug., gaudemus; et arg. ff. de excepti. rei iud., evidenter. Poena enim non praestat immunitatem, ff. de interdict. et releg., relegatorum § ulti. Praeterea vir solummodo fuit absolutus a servitute, quam ipsa prius habebat in ipsum, et non econverso. Unde adhuc remansit salva viro servitus, quam habuit in muliere, cum tantum ipsa fuerit condemnata, arg. supra, de conver. coniug., quidam; et 27. q. 2, qui dormierit. Item si hoc verum esset, quod non posset, sic daretur mulieribus occasio delinquendi, ut a viris separarentur; sic supra, de consuet., ex parte, unde reprobata fuit illa consuetudo; infra, de divort., quanto, in fi.; et ff. de regul. iur., non fraudatur; arg. 33. q. 5, haec imago. Arg. contra quod non possit, quia sententia statim est pro muliere, arg. 6. q. 4, quod bene semel. Saepe enim condemnatus ex sententia commodum sentit, ut in duobus reis debendi condemnatis, ff. de re iud., Paulus. Dicas quod vir bene potest sibi illam reconciliare invitam, ut Laur. dixit. Hug. dixit quod si uxor publice sit fornicata, ante iudicium ecclesiae potest illam sibi reconciliare etiam invitam, nec potest intrare religionem eo invito. Sed postquam sententia divortii auctoritate ecclesiae lata est, neuter tenetur alteri, et uterque altero invito monasterium intrare potest, quia uterque in separatione cessit iuri suo, arg. 7. q. 1, quam periculosum est; nec vir poterit uxorem invitam reconciliare. Sed haec decretalis videtur contra sententiam Hug., unde standum est prout dicit Laur. Unde nota hic quod delictum superveniens rei iudicatae praeiudicat sententiae, ut sententia non obstante revertatur in idem, infra, de adult., tua, ubi de hoc. Arg. contra, quia ea quae legitime facta sunt, ex supervenienti delicto non retractantur, ff. de itin. act. priv., nec enim.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.