The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.35 De purgatione vulgari

X 5.35.2 Significantibus

tit. De purgatione vulgari · 1 gloss
Innocentius III. Priori S. Sergii Spoletani.Incipit Significantibus V. laico · alleged in the gloss as de purg. vulg., significantibus 5× per the register · find the allegations →
Restituant
Sed qualiter hoc esse potest quod retractetur sententia a qua non fuit appellatum, cum iam transiverit in rem iudicatam, licet veritas aliter se habeat, et iam ex ipsa sententia ius factum est quantum ad litigantes, supra, de re iudic., cum inter vos. Et per ea quae postea emergunt, sententia non retractetur, supra, de re iudic., inter monasterium; et supra, de re iudic., duobus. Talis error detectus sententiam non retractat, ff. fam. ercis., cum putarem; C. de condi. indeb., pecuniae. Ad hoc dicas quod propter probabilem errorem bene retractatur sententia, supra, de frig. et malef., fraternitatis; 23. q. 1, paratus; ff. quan. de pecul. act., praetor ait § quaesitum, alias est § primae legis, et incipit quaesitum. Et plerumque veritate comperta retractatur sententia, ff. de condi. sine caus., si fullo. Et etiam propter delictum adversarii, supra, de divort., ex litteris; et ff. de iureiuran., admonendi; C. de transaction., si ex falsis. Sic ergo modo apparet quod sententia falso lata nullius fuit auctoritatis et reprobatae probationis de utroque iure, ergo debuit merito retractari. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.