The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.35 Super inordinata

tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
Gregorius IX. Argentinensi Episcopo.Incipit Super inordinata ordinatione · alleged in the gloss as de praeben., super inordinata 12× per the register · find the allegations →
Pueri
Sed quos dicimus pueros? Usque ad quartum decimum annum dicitur quis puer, 22. q. 5, pueri; et supra, de aetat. et qualit., indecorum; et supra, de aetat. et qualit., ex ratione. Sed tales bene possunt habere beneficia et ordinari usque ad sacros ordines. Simile 28. dist., de his; et 77. dist., in singulis; et 77. dist., quicumque. Quid est ergo quod dicit quod pueri non sunt idonei, quia servire non possunt. Dicas quod pueri hic appellantur quantum ad hoc usque ad septem annos, quia tunc servire non possunt, quia nec discretionem habent. Unde non reputantur idonei. Post septem annos bene reputantur idonei ad ordines minores, quoniam sunt doli capaces, infra, de delict. puer., pueris; et hoc per iura praedicta 28. dist., de his; et 77. dist., in singulis; et 77. dist., quicumque. Vel potest intelligi quantum ad dignitatem vel curam animarum ad quam non reputantur idonei, 1. q. 1, pueri; et 1. q. 1, estote; et supra, de aetat. et qualit., ex ratione; et supra, de aetat. et qualit., indecorum; et supra, de elect., cum in cunctis. Sed huic standum est tamquam posteriori, ut ad receptionem talium nulli sint compellendi, cum servire non possint, ut hic dicit, quia propter servitutem tantum datur beneficium.
Beneficiati
Nota quod qui beneficium habet sufficiens, non reputatur idoneus ad aliud beneficium primo retento, quia in utroque servire non potest, quia dum ad utrumque etc., 16. q. 1, presbyteros. Et sic patet quod in duabus ecclesiis de iure quis intitulari non potest, arg. supra, de praeben., extirpandae § 1; et 70. dist., sanctorum; et supra, de elect., dudum ecclesia, ubi de hoc. Et est hic argumentum quod qui non facit mentionem de beneficio suo, non valent litterae, supra, de praeben., cum teneamur; et supra, de rescript., si proponente. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.