The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.14 De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum

X 1.14.3 Indecorum est

tit. De aetate et qualitate et ordine praeficiendorum · 2 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Indecorum est ut · alleged in the gloss as de aetat. et qualit., indecorum 6× per the register · find the allegations →
Qui seipsos
Qui enim in praelatum eligitur, et si minor est, non debet esse sub patris potestate, arg. ff. ad Trebel., nam quod ad ius; et ff. de adulter., sic eveniet; et C. de legit. tutel., nemo; Inst. de excusat. § minores; et ff. de Maced., filium habeo. Arg. contra ff. de adopt., per adoptionem; et ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, filiusfamilias; et ff. de muner. et honor., quod ad honores; et ff. de iud., cum praetor, in fi., ubi dicitur nihil interesse, an iudices in potestate, an sui iuris sint, et presbyter dicitur in potestate patris esse, C. de episc. et cler., authen. presbyteros; Inst. quib. mod. ius pat. pot. sol. § filiusfamilias. Licet adipiscatur honores, remanet tamen in potestate patris. Per ista iura videtur quod sacer ordo non liberet a patria potestate. Laur. et alii dicunt quod quilibet sacer ordo liberat a patria potestate, quoniam liberat a Dominica, quae maior est. De episcopali ordine habes 54. dist., si servus sciente; de sacerdotio, 54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens; de diacono dicitur quod praestando vicarium liberatur, 54. dist., ex antiquis. Subdiaconus eodem iure utitur cum diacono, infra, de serv. non ordin., miramur; et nulla dignitas saecularis similis est sacerdotio. Arg. 96. dist., duo sunt; infra, de maior. et obed., solitae; et dignitas patriciatus solvit ius patriae potestatis, ergo multo fortius sacerdotium, et quilibet sacer ordo, arg. infra, de sent. excom., cum voluntate § ulti.; hoc credo verius.
Infra quartum decimum annum
Ex eo quod prohibet infra quartum decimum annum videtur concedere quod post quartum decimum annum statim concedat, quia quod de uno prohibetur, de alio conceditur, arg. 25. dist., qualis. Sed non est ita, quia licet prohibeatur infra quartum decimum annum, non tamen concedit in quintum decimum vel sextum decimum, immo infra vicesimum quintum annum prohibetur, supra, de elect., cum in cunctis § inferiora; et infra, de aetat. et qualit., eam te.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.