Book II › tit. 2.19 De probationibus
X 2.19.3 Ex litteris tuis
tit. De probationibus · 7 glosses
Lucius III. Cistrensi Episcopo.Incipit Ex litteris tuis · alleged in the gloss as de probat., ex litteris — 28× per the register · find the allegations →
Finium regundorum
Licet praedia ecclesiae propria non sint clericorum, agere tamen possunt finium regundorum, cum habent ius in illis, scilicet usumfructum, ff. fin. regund., sed et loci § finium.
Vices duorum
Hoc iudicium duplex est, quia uterque reus hic censetur. Unde uterque duplex sacramentum claumniae praestabit, sicut reus et actor. Non tamen iurabit nisi semel, ff. fam. ercis., inter coheredes § qui familiae. Ille tamen principaliter actor dicitur, qui primo ad iudicium provocaverit, ff. de iud., in tribus. Si non apparet quis primo provocaverit, forte dirimatur quis actor dici debeat, ff. de iud., si cum ambo. Et pro tanto dicitur actor, quia primo iurat, et postea iurant sui testes. Sic observatur in conventione et reconventione. Item arg. est hic quod una persona vicem duarum sustinet, ff. quod cui. univ. nom., item eorum § si decuriones; 21. q. 1, relatio; de conse. dist. 2, nec Moyses; ff. de adopt., si consul; 30. q. 1, ad limina; ff. de stip. serv., cum servus stipuletur § servus communis; 10. q. 3, unio; ff. de act. et oblig., actionis verbo § mixte. Arg. contra 16. q. 1, presbyteros; C. de assessor., nemo; 89. dist., singula; et ff. de regul. iur., in pari; infra, de praeben., quia in tantum; et infra, de praeben., de multa; ff. de pacti., si plures; et ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum; et 89. dist., ad hoc. Solutio: prima responsio casualis est, ut dicitur in contrariis. Vel refert utrum iurisdictio si gratuita vel contentiosa. Si gratuita potest uti vice duorum, ff. de adopt., si consul; et ff. de off. praes., praeses apud se. Si contentiosa non potest, 4. q. 4, nullus umquam; et 2. q. 1, in primis.
Unde
Id est, quia uterque est actor et reus. Vel unde, id est, quia uterque affirmat se possidere et ad se pertinere.
Promptiora
Sic infra, de fide instrum., inter dilectos, in fi.; ff. de act. et oblig., Arrianus; et ff. de poe., respiciendum; et arg. 50. dist., ponderet, in fi.; et 26. q. 7, tempora poenitudinis. Arg. contra ff. de off. praes., observandum, in fi.; et 28. dist., quia sunt; 81. dist., tantis; et 50. dist., postquam. Solutio: quod hic dicitur et in similibus locum habet in dubiis et obscuris. Sed ubi notum est factum fit condemnatio, nisi ex causa fiat dispensatio.
In liberali
Et in querela inofficiosi testamenti, ff. de inoffic. testam., si pars iudicantium. Et in causa matrimonii, 33. q. 2, si quis acceperit, et in dote. Unde versus: stat testamentum libertas coniugium dos // si sunt aequales qui producuntur utrimque. Et istos quatuor casus habes infra, de re iudic., duobus.
Pro libertate
ff. de manumiss., lege Iunia; ff. de re iud., inter pares; et ff. de regul. iur., libertas; 12. q. 2, cum redemptor.
Nam possessori
Responsio ad tacitam quaestionem. Si quaereret aliquis, quare debet probare archidiaconus, cum sit in possessione? Respondeo: quia qui excipit de praescriptionibus, ipse probare debet, ff. de probation., in exceptionibus. Simile C. de praescri. trig. vel quad. ann., male agitur; 16. q. 4, volumus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.